{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 32-2-56","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 32-2-56","ref":"32-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/32-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/32-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/32-2.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"In quo et stati. Stat utique qui sempervivit,quia mortuus semper jacet. In quo et salvamini. Siquis moritur, perit; salvatur vero ille qui sempervivit. Quaratione pærdicavi vobis, tenere debetis, nisi sine causa credidistis. Nonsolum, fratres, sinecausacredidit, sed et sine causa vixit, qui se ad hoc solum natum credidit ut periret. Homo quid tibi oritur quod non occidat? quid tibi quod occiderit, non resurgit? Dies mane oritur, etiterumresurgitinmane; sero sepelitur in nocte, et iterum resurgit in mane; Sol quotidie nascitur, quotidie moritur, i resurgit ipsequotidie; temporadum transeunt, pereunt; dum redeunt, reviviscunt. Unde, homo, i si Deo non credis, si non acquiescislegi, si non conseatis auditui, vel oculis tuis crede, vel elementis resurrectionem tuam tibi jugiter prædicantibus acquiesce. Certe si ista longe sunt inferiora, quæ in tuis manibus sunt, et de morte tuo opere suscitantur, te posse Dei opere doceant suscitari. Vade ad semen, Apostolo te docente (I Cor. XIII); tolle triticum aridum sine sensu, sine motu; duc sulcum, fodi terram, fac sepulcrum, sepeli triticum, inspice quemadmodum morte deperit, humore lurgescit, putredine corrumpitur; et cum pervenerit ad totum quidquid desperatio, quidquid incredulitas,quidquid carruptela tibi superius ingerebat, tunc sucito reviviscit in germine, in herba pubescit, juvenescitin caule, maturescit in fruge, et ad illam totam ipsam, quam tu periisse deflebas, speciem resurgit et formam; ut te, homo, triticum non tam doceat manducare quam sapere, non tam cogat laborare quam credere. Reliqua, nos taceamus, quia Et unde, et quando, et quomodo, ei per quem mors venerit, beatus Aposlolus plano et satis lucido ac divino declarat eloquio. Homo, accipe fidem, quia gratis datur; crede resurrectionem, quia qui promittit illam pretium nonrequirit.","prev":{"citation":"Sermones 13-31","label":"13 to 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/13"},"next":{"citation":"Sermones 119.1-18","label":"119.1 to 119.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/119.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/119.1"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}