{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 37.1-16","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 37.1-16","ref":"37.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/37.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/37.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Fratres, sanctorum gesta casibus non sunt deputanda, sed signis: et quae vitia putantur illorum, mysteriis sunt applicanda,non lapsibus,sicut hodie Dominica signavit et patefecit instructio, dicens: Turbis autem concurrentibus cœpit dicere Jesus: d Generatio hæc nequam est; signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetm; sicut enim Jonas signum fuit Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi uti (Luc.XI). Ecce prophetæ fuga ipsius Domini vertitur in figuram, et quod celebratur ferale naufragium, hoc Racramentum Dominicae resurrectionis existit. Nam quemadmodum Jonas typum per omnia tenuerit et impleverit Salvatoris, historiae, quae de ipso scripta est, textus ostendit.Fugit,inquit, Jonas e a facie Dei (Jonx 1). Nonne Dominus, ut hominis faciem præferret, et formam,faciem formamque propriæ deitatis aufugit? Apostolo sic dicente: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II) Formam suscepit servi Dominus, ut lateret mundum, ut diabolum præveniret, in hominem f se fugat ipsum. Et bene typus Christi ipsius Jonæ servatur in verbis. Non dixit: Fugio Deum, sed A facie Dei ego fugio.Deus qui ubique est,quo seipsum fugiet non est; sed Christus non ut loco, sed sicut specie faciem deitatis aufugeret, totum nostrae servitutis confugit ad vultum. Descendit, inquit, Jonas in g Joppen,ut fugeret in h Tharsis.Audidescensorem: Nemo, inquit, ascendit in cælum, nisi qui de coelo descendit (Joan. III). Descendit Dominus decoelo ad terram, descendit deitas ad humana, descendit ad nostram superna dorainatio servitutem. Et tamen qui descenderat ad navem, navem navigaturus ascendit: sic Christus,quiin hunc mundum descendit, virtutibus et mirabilibus, Ecclesiae suae conscendit in navem. Quid sibi vult i autem confusa ventis procella, nisi diabolum qui cor Judae penetrans, reges, gentes, populos, militiam, judices, marinos elevavit,et inflavit in fluctus, ut ascendentes et cadentes undæ auctorem suum saeculi peterent ad quietem?","prev":{"citation":"Sermones 36.28-30","label":"36.28 to 36.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/36.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/36.28"},"next":{"citation":"Sermones 37.17-32","label":"37.17 to 37.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/37.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/37.17"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}