{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 4.36-50","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 4.36-50","ref":"4.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/4.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/4.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/4.36.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"et ideo nil pater perdidit, filium cum recepit. frater credidit damnum,qui rediisse conspicit cohæredem. Et quando invidus non avarus,quando quidquid habet alter j se computat perdidisse? At ipse dixitilli, Fili: tusempermecum es,etomnid mea tua sunt; epulari autem, et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus fuerat,et revixit; perierat, et inventus est. O quid facit visamoris I quamvis malo filio non esse nescit, non esse non potest pater; videt filium degenerasse animo; videt paternæ pietatis, paterni generis nil habere,et tamen nuncupat filium; suadet effectum jad gratiam vel spem revocatlargitatis, dicendo: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Hoc est dicere: Patere filium rediiSse patri, permitle patri fllium suscepisse; nec ille aliud qUAm patrem quæsivit, qui veniens non filii, sed loco mercenarii voluit collocari, dicens: Pater, peccavi in cælum et coram te;etjam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuta Sint tibi omnia, ili sufficitpater: et ne quid tibi de præsentibus, de veteribus existimes imminutum, illi nova et futura perquiram. Certe si consilium patris sequeris et præceptum, participa præsentia cum fratre; ut cum ipso tibi communia sint futura. Gaude ergo,et inventum gaude, ut ille te gaudeat non periisse.Sedjam sermonemhistoricumconoludamus, ut postea quae sunt mystica, quæ profunda, Christo revelante, pandamus.","prev":{"citation":"Sermones 4.14-35","label":"4.14 to 4.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/4.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/4.14"},"next":{"citation":"Sermones 5.1-22","label":"5.1 to 5.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.1"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}