{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 43-63","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 43-63","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/43.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Quia Dominus ille Deus est, qui fuit in carne nostra pusillus; hinc est quod ille Dominus Deus est,qui fuit in cunabulis nostris capax; dulcis in gremio, mitis in habitu, in nostro contubernio blandus. Et ideo, Intrate in conspectu ejus in exsultatione.Quia totum pavorem divinitatis, totum metum judicis in habitum nostrum abdidit, providenti locavit aspectu:ut ingressus non poenas judicis metuat,sed parentis praesumat amplexum. Et quomodo non exultet qui genitorem reperit,quem timuerat cognitorem? Intrate in conspectu ejus in exsultatione: scitote quod Dominus ipse est Deus, ipse fecit, nos, et non ipsi nos. Inanis est patris matrisque labor,nisiin germine affuerit opus et auctoritas Conditoris. Manus tuæ, inquit, fecerunt me,et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 37). Et alibi, Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam (Psal. CXXXVIII, 5). Ergo quod nascimur, quod sumus, non debemus ipsi nobis,quia totum debemus Auctori. Nos autem populi ejus,et oves pascux ejus. Probatum est in proverbiis srepissime quia coelitus venerit pastor qui errantes oves, et lethali gramine sauciatas superno jubilo vitaliarevocaretad pascua.lntrate, inquit, portas ejus in confessione. Sola est confessio, quae nos fidei facit introire per januam, Atriaejus in hymnis: confitemini illi, laudate nomen ejus. Diximus, quod nobis esset jam positis intra domum patris assumenda cœlestium canticorum spiritualis symphonia, ut sit nobis e in ingressu confessio, sint in atriis hymni, sit laus in penetralibus, ubi tota Deitatis inhabitatplenitudo. Confitemini illi, laudate nomen ejus. Confitemini illi, quia Deus est, laudatenomen ejus.Per quod salvati sumus: in quo coelestis, terrestris,infernaque genuflectit, et diligit Dominum Deum creatura. Quia suavis est Dominus.f Unde? quia in æternum misericordia ejus. Vere suavis est per misericordiam, per quam solam totius mundi amarissimam dignatus est auferre sententiam.Eoce agnus Dei,ecce qui tollit peccata mundi.","prev":{"citation":"Sermones 18-42","label":"18 to 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/18"},"next":{"citation":"Sermones 64-65","label":"64 to 65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/64"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}