{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 43-4-72","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 43-4-72","ref":"43-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/43-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/43-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/43-4.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Dixit autem Maria ad angelum, Quomodo fiet istud? Ecce Maria interrogat: et si qui interrogat, dubitat, cur solus Zacharias velutquerulus percunctator incurrit? Quia pectorum cognitor non verba, sed corda pervidit; non quid dixerint, sed quid senserint, judicavit; erat enim interrogantium causa dissimilis, speciesperdivisa. Hæc contra naturam credidit, ille dubitat pro natura; hæc integræ rei ordinem quærit, ille quæ Deusjubetfieri non posse perscribit; ille impellentibus exemplis non accedit ad fidem, haec sine exemplo percurrit ad fidem; haec miratur de partu virginis, ille de conceptu disputatconjugaii.Meritoergo hæc loquitur, haec Deum suo cognoscit et confitetur in corpore; ille tacet, donec Joannem quem negabat, convictus proprio redderet ex corpore. Quomodo fiet istud? Quare? Quia virum non cognosco. Mulier, quem virum queris? quem tu in Paradiso perdidisti? Redde virum,mulier, redde depositum Dei, redde ex te quem perdidisti per te: prætermitte naturæ ordinem, recognosce ordinem Creatoris. Ille ex te assumet et faciet virum, qui in principio te fecit et assumpsit ex viro; ne quæras virum, cesset opus hominis, quia ad reparationem hominis sufficitars divina. Hincest quod Deus ipse ad te venit, quia te poenituit ad hominem pervenisse f. Nec jam caro ad carnem; sed Spiritus sanctus superveniet in te. Quia quod de carne natum est, caro est; et quod de Spirtu, spiritus est (Joan. III).Qui ergo de Spiritu uasoitur, sine controversia Deus est, quia Spiritus est Deus. Spiritus sanctus superveniet in le,et virtus A ltissimiobumbrabit tibi. Obumbrat Dei virtus.ne portaturaDeum, fragilitas humana succumbat. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. h Æstus nostri corporisnescitquam divinæ protegit umbra virtutis; nec secretum mundanæ habitationis inquirit, quae se septam superni splendoris circumspicit velamento. Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabiMur Filius Dei.","prev":{"citation":"Sermones 17-2-42","label":"17 to 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/17-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/17-2"},"next":{"citation":"Sermones 73-82","label":"73 to 82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/73"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}