{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 44-2-62","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 44-2-62","ref":"44-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/44-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/44-2.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"ut totus reluceretin gratia. Hine est quod Zacharias in hora incensi, hoc est, in extremo tempore legalium caeremoniarum prophetali Spiritu incensum infert: oflert preces, desideria ingerit, vota commendat, tempus admonet, promissa repetit, exigit Christum. Et omnis multitudo orabat foris. Ut ergo populus,qui stabatforis,intromittereturexorat; quia quos lex adducit adjanuam,gratia intromittit in templum. Apparuit, inquit, et angelus Domini, stans a dextris altaris incensi; et videns Zacharias, turbatus est et pavor occidit super eum. Ergo non est mirum si turbatur sacerdos,si stupet doctor, si pavescitantistes, si tacet minimacumvidet maxima,si deserit verba cum signa conspicit. Et ne solus Zacharias timuisse videatur, audi alium prophetam dicentem: Domine,audivi auditum tuum et timui,consideravi opera tua et expavi (Habac. III), Qui cum Deo loquitur expavescit; unde loquatur angelus ignorat; et quid tenemus? Unde sacerdos taceat, jam dicamus. Et respondens ei angelus, dixit: Ego sum Gabriel, qui asto ante conspectum Dei, et missus sum ad te hæc loqui, et hæc tibi evangelisare: et ecce eris tacens, nec poteris loqui. Quae tacentis culpa, si imperat silentiumvisjubentis? Ergo et nos tantilli qui tacuimus, quod tacuimus habetote non oblivionis fuisse, sed temporis; divini negotii,non rationis humanae. Ergo tristes non simus,quia, donanteDeo, silentiummomenti continuato sermone pensabitur, et modicum quid tristitiæ nostrae magnum vertetur in gaudium. Gratias ago Deo meo, qui mihi in amoris lucrum vertit damnum sermonis: nam quanta sit in me charitas vestra,pallor prodidit, I testatus est clamor, ostenderunt lacrymae, oratio effusa monstravit.","prev":{"citation":"Sermones 28-43","label":"28 to 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/28"},"next":{"citation":"Sermones 87.1-7","label":"87.1 to 87.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/87.1"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}