{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 5.41-60","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 5.41-60","ref":"5.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.41.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Et manducantsiliquas,hoc est, voluptatibus corporis male dulcibusinhiant,et pascunt dæmones, qui sempercorporum vitiis saginantur et sordibus:quia sicut Domino qui se jungit,unus spiritus est( ICor. VI, 17) ita qui se j ungit diabolo, est daemon unus. Sed hic junior quamvis cuperet.non tamen saturabatde siliquis istisventrem suum. Quare? quia nemo illi dabat. Diabolus quidem volebat per famem scientiæ, per voluptatum difficultatem, Gentilem reddere a vidiorem ad illicita perquirenda,ad perpetranda delicta:sed Deus Pater ideo permisit esurire Gentilem,uterroris occasio salutis fieret argumentum: namque Judicum sic reliquit, ne perderet;et gentilem sustinere passus es famem, ut rediret. Redit autem ad patrem et clamat: Pater peccavi in cælum et coram te.Rediissejuniorem ad domum patris, et clamare Deum patrem vox Ecclesiae quotidiana testatur: quae dicit: Pater noster qui es in cælis (Matth. VI, 9) Peccavi in cælum et coram te Peccavit in coelum, dum in cælo solem, lunam, sidera, deos esse blasphemat,et haec eadem profanat adorando. Et jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercenariis tuis. Hoc est dicere quia non mereor jam filii gloriam, vel veniæ, consequar j pro mercenariolabore mercedem. Et cui honor sobolis perit, saltem vitalis maneat in quotidiano pane substantia Sed pater occurrit,etoccurrit longe. Cum adhuc impii essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom.v, 8, 9). Occurrit pater, occurrit in filio,cum per ipsum de cœlo descendit, et pervenit ad terras. Pater, inquit, qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 19). Cecidit super collum ejus. Cecidit, cum per Christum divinitas tota nostra decumbit,et incumbit in carne Et osculatus est eum. Quando? quando misericordia et veritas obviaverunt sibi:justitia et pax osculatæ sunt se (Psal. LXXXIV, ii).","prev":{"citation":"Sermones 5.23-40","label":"5.23 to 5.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.23"},"next":{"citation":"Sermones 5.61-81","label":"5.61 to 5.81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/5.61"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}