{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 54.74-94","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 54.74-94","ref":"54.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/54.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/54.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/54.74.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Stans, inquit, Zachæus, dixit, Dimidium bonorummeorum do pauperibus. Istepost mortem se creditesse victurum, qui dimidium bonorum jam futuram transmittit ad viam. Sit licet ille perfectus, qui totum quod habet illuc, ubi victurus est, semper hinc præmittit; est iste tamen virtutum socius, consors prudentiæ, fidei particeps, qui ad Deum vel dimidium mittit, quia homo quod hic reliquerit, hoc amittit. Et revera, fratres, sicut se iste ibi credit vivere, qui illuc transmittit sua; ita ille se tibi non credit esse victurum, qui sibi illic quod habere dobeat nil pararit.Nam si paupertatemvix ferre possumus temporalem, in aeternum mendicus fieri quis durabit? Quis militans non ad patriam mittit, quidquid bellico sudore conquirit, ut adolescentiæ labores senectusdeliciosa compenset? Et Christianus cui militare est id, quod vivit in saeculo, quomodo non cogitatut pericula terrena otiis cœlestibus consoletur? Qualiter hrec faciat Christianus, Zachæus ipse et verbo docet et monstrat exemplo. Dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si cui aliquid fraude abstuli, reddo quadruplum. b Qui aliena prorogat, plus dando diripitquam furando;nec compescitinde dolentum gemitus, sed producit. Audeo dicere, qui de fraude Deo offert, cumulat crimina,non emundat; quia Deus in tali munere exuvias suorum pauperum, non misericordias intuetur. Sine causa Deo plorat. contra quem j uste causa pauperis ploraverit Deo. Dei vox est: Si pignus tuleris fratri tuo tunicam, ante solis occasum reddes illi (Exod. XI). Sicut furem lucerna prodit, ita sol eos qui fraudantur, accusat. Si volumus Deo offerre nostra, si apud Deum quæ nostrasunt possidere volumus, mereamuretnosaudire talia, qualia Zachæus audivit: Hodie domui huic salus advenit,quia et hic filius est Abrahæ. lnhuraanus dives cum esset filius Abrahæ, factus est gehennae filius; iste cum esset rapinse filius, dando sua, aliena reddendo, d Abrahæ adoptatur in filium.","prev":{"citation":"Sermones 54.49-73","label":"54.49 to 54.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/54.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/54.49"},"next":{"citation":"Sermones 54.95-97","label":"54.95 to 54.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/54.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/54.95"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}