{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 55-69","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 55-69","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/55.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Vocat in vocandi cura, ubi fiducia certa est audiendi. Aut quid ibi facit petendi labor, ubi praestandi est causa communis? Nemo ergo sic H'ilium minoret precibus,ne b Patrem circa salutem hominum sicmmoret. Quare autem sic loquatur Filius, ipse aperit,sic dicendo: Pater, gratias ago tibi quia audislime: ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter populum dixi, q ui circumstat. Videtis quia loquendo talia suum Patrisque affectum tollit, prodit, panditgratiam,' loquitur unitatem.Dixerat: Omnia quæ habet Pater,mea sunt (Joan.XVI); et si sua sunt omnia,quomodo petit? Qui de suo petit, quod petit, non necessitatis est, sed amoris. Pater, gratias ago tibt quia audisti me: ego autem sciebam quia semperme audis; sed propter populum dixi, qui circumstat, ut credant quia tu me misisti. Missum se dixit, ut populi sciant de coelo venisse Christum, non recessisse de coelo.Sicergomittitur, sic etquod habetaccipit,quomodojunde venerat non recessit; sic ergo et Filius quod habetaccipit,et Pater quod dederit non amittit. Fratres, et quod auditur, et quod mittitur, et quod venit,et quod accipit,et quod nascitur,et quod patitur,et quod moritur, et quod resurgit, non est hoc divinitatis suæ, infirmitatis hoc nostræ est, nostræ est hoc naturæ: quod totum causa nostri tulit in nostro corpore, non propter se in sua pertulit majestate. Sed ad proposita redeamus.Quid cst quod dicit, Pater, gratias ago tibi, quia audisti me f Quid est? Ubi Christus coepit inferi pulsare fores, portas tartari submovere, januas aperire mortis, gehennæ solvere legem vetustam deturbare antiquissimum j us poenarum,reposcere Lazarianimam, ab inferis viam reditus innovare, occurit ei tartari totafurens potestas, præferens edictum superni principis, excelsi regis portans decretum, gestans latam tot saeculis Deo loquente sententiam;et videns hominem sciscitabatur quis iste esset, quid auderet, quid sibi vellet,cur so- Ius.","prev":{"citation":"Sermones 27-54","label":"27 to 54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/27"},"next":{"citation":"Sermones 70-76","label":"70 to 76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/70"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}