{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 60.51-70","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 60.51-70","ref":"60.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/60.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/60.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/60.51.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Hoc ergo unguenti nomen eifuditinnos,qui a Christo dicimur Christiani; et impletum est illud quod cantatur in Canticis Canticorum. Unguentum effusum est nomen tuum (Cant. 11). Et in Christum Jesum Filium ejus. Illud sacramentinomen est,hoc triumphi: nam sicut a Deo unctus nomen sortiturex unguine,ita cum salutem perditam mundo reddidit, a salvando nomen salvaiorisassumit.Saepe jam diximus, quod Jesus Haebraica linguadicitur,salvatordicitur hoc Latina.Et in Christum Jesum Filium ejus. Cujus? utique Dei Patris; cum dicis ergo in Jesum Filium ej us, confiterls Jesum qui natus est de Muria Dei esse Filium. Cave ergo ne amplius sentias in Christo a quod homo fuit,sed semper quod Deus sitconfitere,Apostolo sic dicente: Et si novimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. m). Unicum Dominum nostrum. Hoc convenit ad utrumque, quiaet unicus Patris est, et unicus Dominus noster est: alii filii, alii domini esse per gratiam perceperunt; solus Christus esse filius, esse Dominus habet et possidet per naturam Qui natus est de Spiritu sancto exMaria virgine (Matth.1, 20). Si juxta evangelistam quod in ea natum est de Spiritu sancto est,quia Deus spiritus est,haereticusjam Deum natum virgineaconfiteatur ex carne; neque amplius cœpleste mysterium, virginitatis partum, trahat b ad conceptum mundi, ad terrenæ fragilitatis injuriam. Qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. Nomen judicis audis ut tempus passionis agnoscas; audis crucifixum, ut ex mortis ignominia magnitudincm sentias charitatis, mortemque quae per lignum venit, mortificatam scias esse per lignum;; et credas majora tibi esse reddita per paradisi arborem, quam perdidisse te per paradisi arborem suspirabas-Sepultum dicis, c ut veram carnem Christi mortemque non perfunctoriam probet confessio sepalturæ, mortem suscepisse et vicisse,intrasse inferos et rediisse, venisse in jura|tartari, et tartari jura solvisse.","prev":{"citation":"Sermones 60.26-50","label":"60.26 to 60.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/60.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/60.26"},"next":{"citation":"Sermones 60.71-91","label":"60.71 to 60.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/60.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/60.71"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}