{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 62.44-71","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 62.44-71","ref":"62.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.44.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"cum ad spem venerit, quare non mox sperata percipiat conqueratur. Audi Apostolnm dicentem: Spe salvi facti sumus, spes autem quæ videtur non est spes; quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII)? Si autem quod non videmus speramus,per patientiam exspectamus. Spes ad futura tendit, fides ad promissa transmittit; cum res venerint, advenerint et promissa,spes desinit,fides cessat. Dulcisest epistola, sed usque dum veniat ipse qui misit; necessari um chirographum, sed usque ad debiti redditionem; grati flores,sed usque dum veniatur ad poma. Sed præsentia epistolam delet, rumpit solutio cautionem, flores consumuntur a pomis: et ideo te superni Patris filium,haeredem Dei, cohaeredem Christi, participem regn cœlestis, confessorem divini j udicis, cœli in colam, paradisi possessorem modo designatum te fide noveris; modospe, non re noveris te promotum. Et ideo suscipite fidem, tenete spem, dicite symbolum, ut ad rem et ad illa valeatisbona quae praediximus pervenire. Signate vos. Hodie, homo, repræsentata est Deo anima tua.Credo in Deum. a Quae diu ante dicebat Deum, sed nesciebat; vocabat Deum, sed ignorabat; ignorabat utique, quem taliter per lapides et ligna requirebat. Dicat ergo modo,dicat: Credo in Deum patrem omnipotentem. b Quae diu cum videret lapides,cui crederet non videbat: sed est vereDeus,quite praestitit non videndo videre. quem videndo dii gentium fecerant non videre.Audi dicentem Dominum: In judicium veni in hunc mundum ut qui non vident, videant, et videntes cæci fiant (Joan. IX). Credo in Deum Patrem. Inest Deo pietas, est in Deo semperaffectio,paternitas permanet apud illum; semper ergo Filium fuisse credas, ne Patrem semper non fuisse blasphemes. Sed dicis: Si genuit, quomodo semper habuit? quomodo genuit? Qui sic interrogas,fidem negas,quam fateris.","prev":{"citation":"Sermones 62.26-43","label":"62.26 to 62.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.26"},"next":{"citation":"Sermones 62.72-85","label":"62.72 to 62.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.72"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}