{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 63.1-13","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 63.1-13","ref":"63.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/63.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/63.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/63.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Post apostolicam lectionem cupientibus nobis ad evangelicas redire virtutes, mox Lazarus ab inferis reversus occurrit apportans vincendæ mortis formam, deferens resurrectionis exemplum. Si ergo placet, priusquam ingrediamur pelagus lectionis, priusquam aggrediamur quæstionem fluctus, antequam facti talis altitudinem penetremus, resurrectionis contemplemur aspectum:quia hoc e signum videmus esse signorum, virtutum cernimus esse virtutem, mirabilium esse mirificentiam pervidemus Suscitaverat Dominus filiamJairi principissynagogæ, sed adhuc funere calente, sen adhuc mediante morte, corpore adhuc praesente, adhuc inter homines homine morante, adhuc viante spiritu, adhuc anima claustra tartari nesciente, ac ne multis, sic mortuae vitam reddidit, ut jus maneret inferni. Suscitavit et unicum matris; sed sic, ut retineret pheretrum, ut anticiparet sepulcrum, ut corruptionem suspenderet et praeveniretfetorem, ut ante mortuo vitam redderet, quam tota mortuus jura mortis intraret. Circa Lazarum vero quod geritur, totum singulare est, cujus mors, cujus resurrectio commune nil habet cum prædictis; quem circa et vis tota mortis impleta est, et forma resurrretionis plena resplendet. Audeo, et dico totum rapuisse resur rectionis Dominicae sacramentum triduanus ab inferis Lazarus si rediisset: nam Christus rediit triduanus ut Dominus, Lazarus revocatur quatriduanus ut servus. Sed ad probanda quæ diximusjam praelibemus aliqua lectionis. Miserunt, inquit, sorores ejus ad Dominum dicentes, Domine, ecce quem amas infirmatur. h Sic dicentes affectum pulsant, i interpellant amorem, conveniunt charitatem, necessitudinem necessitudine gestiunt J submovere: sed Christus cui plus est mortem vincere quam removerelanguorem, cujus amare illud est, non ut dilectum allevet, sed ab inferis ut reducat, dilecto non languoris medicinam, sed resurrectionis gloriam mox paravit. Denique, Ut audivit infirmari Lazarum, sicut dicit Evangelista, mansit in eodem locoduobusdiebus. Videtisquemadmodum dat locum morti, licentiam dat sepulcro, corruptioni posse permittit, negat nil putredini, nil fetori; atque ut tartarus rapiat, trahat, habeat, admittit;","prev":{"citation":"Sermones 62.104-125","label":"62.104 to 62.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/62.104"},"next":{"citation":"Sermones 63.14-33","label":"63.14 to 63.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/63.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/63.14"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}