{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 66.63-80","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 66.63-80","ref":"66.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/66.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/66.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/66.63.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Certe, ut dubitantes dicerent. Quis inde venit, unde nemo venit? Post mortem quod sit aliquis, quis probabit? Omnes audita loquimur, dictis insinuatasentimus: nam quid veri fides habeat, mersum est in profundum.Sed perfidiæ, non ignorantiæ esse quod sic loquimur,cum ita credimus, hodie beati Joannis evangelistæ lectio secuta monstravit. Nam sicut dives petit, Deus pro Lazaro g Lazarum misit. Sed quid missus,quid desideratus,quid resurgens profecerit, patienter audite. Cogitaverunt, inquit, principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum (Joan. XII). Quasi ad hoc desideratus advenerit, utiteratæ mortis pericula sustineret. Nolunt, nolunt referre visa, qui voluntauditanon credi. Scimus, scimus, et vitam parari bonis, et malis tormenta præparari: sed dum vitiis capti virtutum tempus nolumusadvenire, fingimus nescire quod scimus,et post mortem quid sit nolumus ad inferis venire qui dicat, cum de coelo Christus veniens, et ab inferis ipse rediens, et quid bono!; in coelo maneat, et quid malos exspectet in inferno,et verbo docuerit, et firmaverit exemplo. Sedforte ideo nec ista credimus,nec Christumvolumusadvenire,quia mundum transire nolumus, immo non quia mundum transire nolumus, sed quia dolemus vitia præterire. Christus venit non vitam fugare,sed mortem; mortem fugare, non vitam; mundum revocare, non tollere; vitia perdere, non suam disperdere creaturam. Sedorate,fratres, ut veniens nos inveniat tales, quales regni sui cupit et praecipit esse consortes.","prev":{"citation":"Sermones 66.41-62","label":"66.41 to 66.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/66.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/66.41"},"next":{"citation":"Sermones 67.1-21","label":"67.1 to 67.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/67.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/67.1"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}