{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 67.22-41","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 67.22-41","ref":"67.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/67.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/67.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/67.22.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"ficetur in nobis; nomen enim Dei aut honoratur0 ex nostro actu, aut ex nostris actibus blasphematur. Audi Apostolum dicentem: Nomen Dei per vos blasphematurin gentibus (Rom. ii). Veniat regnum tuum. Et quando non regnavit Deus? Petimus ergo ut qui sibi regnavit semper,modo regnet in nobis, ut et nos in illo regnare possimus. Regnavit diabolus, regnavit peccatum,regnavitmors,et fuit diu captiva mortalitas: petimus ergo ut, regnanteDeo, pareat diabolus, e deficiat peccatum, moriatur mors,captivitas captivetur, ut nos liberi perpetuam regnemus in vitam. Fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra. Hoc est regnum Dei, quando et in coelo, et in terra Dei voluntas est sola, quando in omnibus hominibus f Deus mens est, Deus vivit, Deus agit, Deusregnat. Deus est totum, ut juxtaillud Apostoli:Sit Deusomnia in omnibus vobis (I Cor.XV).Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.Qui patrem se nobis dedit,qui sibi nos adopta vitin tilios, qui rerum nos fecithæredes, qui nos nomine sublimavit, qui nos suo et honore donavit et regno, ipse nos ut panem quotidianum postulemus addixit. In regno Dei, inter munera divina, quid quæerit paupertas humana? tam bonus,tam pius, tam largus Paterpanem filiis non nisi postulatus indulget? Et ubi est illud: Nolite solliciti esse quid manducetiS, aut quid bibatis, aut quid vestiamini (Matth. VI)? Hoc petere jubet quod prohibetcogitare, quatenus cælestis paterh coelestem panem, cœlestes filii ut postulemus, hortatur. Ipse dixit: Ego sum panis, qui de cælo descendi (Joan. VI). Ipse est panis, qui satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione confectus, in fornacecoctus sepulcri, in Ecclesiis conditus, illatus altaribus, cælestem cibum quotidie fidelibus subministrat. Et dimitte nobis debitanostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.","prev":{"citation":"Sermones 67.1-21","label":"67.1 to 67.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/67.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/67.1"},"next":{"citation":"Sermones 67.42-57","label":"67.42 to 67.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/67.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/67.42"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}