{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 72.42-60","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 72.42-60","ref":"72.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/72.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/72.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/72.42.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"ut incarne et in terra positus adhuc, et carnem jam noscias et terram,dicendo: Pater noster qui es in cælis. Qui ergo se tanti Patris filium confitetur et credit, respondeat vita generi, moribus patri, et mente atque actu asserat quod cælestem consecutus est per naturam,Santificetur nomen tuum. Cujus utique genus esse coœpimus, ejus utique censemur et nomine: et ideo petimus ut in nobis illius nominis sanctificatio perseveret,honor et praerogativa nominis, quod sublimavit sic tanti Genitoris celsitudo. dveniat regnum tuum. Nonilli petimus cui num quam defuit regnum, immo qui est ipse regnum, totamque in se regni continet potestatem; sed pui nos vult ad promissam regni gloriam pervenire, monet nos expetere omnibus hoc votis,in hoc vult nos totis mentibus inhiare. Quantum namque est temerarius qui discutit de genere, ignavus est tantum qui non gaudet, æstuat, anhelat, cum promissum intend it et perteneit ad regnum. Fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra. Sicut in cælo, sic et in terra; tunc jam totum coelum est, tunc agit Dei mens una omnes,tunc in Christi omnes et in omnibus Christus, quando omnes solius Dei sapiunt, et a faciunt voluntates; tunc omnes unum,immo unus omnes quando Dei spiritus in omnibus vivit unus. Panem nosrum quotidianum da nobis hodie.Sicut in psalmo: Benedictus Dominus de die quotidie (Psal. LXVII); ita hic Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quotidianumjugem dicimus; jugis panis ille est, qui de coelo descendit: Ego sum panis qui de cœlo descendit (Joan. VI).e Perfectæ ergo beatitudinis est iste panis; hodie,hoc est in praesenti, illius panis cibo jam vivere incipimus,cuj us perpetuitatA, quod est quotidie, saginabimur in futurum. Et dimitlenobis debita nostrasicutet nos dimittimus debitoribus nostris.","prev":{"citation":"Sermones 72.24-41","label":"72.24 to 72.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/72.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/72.24"},"next":{"citation":"Sermones 72.61-69","label":"72.61 to 72.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/72.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/72.61"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}