{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 75.42-57","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 75.42-57","ref":"75.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/75.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/75.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/75.42.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Erat, inquit, aspectus ejus sicut fulgur, vestimenta autem ejus sicut nix. Vultus claritas a vestium candore separatur,etfacies fulguri, nivi vestis angeli comparatur, quia fulgur de cælo, nix de terra. Audi prophetam dicentem: Laudate Dominum de terra, ignis, granda, nix (Psal. CXLVIIIIn facie ergo angelj ciaritas coelestis servatur naturæ; in veste verofiguratur gratia communionis humanae, et temperatur species angeli colloquentis, utcarnales oculi,etvestium ferant placidam claritatem, et ex fulgore vultus nuntiumsuitremerent,et revererentur auctoris. Prœ timore autem ejus exterriti sunt custodes. Quare territi?Quiacustodiebante crudelitatis studio, non pietatis obsequio. ut, destruitur, stare non potest, quem conscientia destituit, impellit reatus. Hine est quod angelus percellit impios, pios alloquitur et solatur.f Nolite timere vos. Hoc est, giUi timeant: quaerentes non timeant, timeant persequentes. Nolite timere vos, scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis, non est hic. Hoc est: Ego veni ut instruerem vos, non ut illum eximerem.qui et rerum factor est et est sui suscitator. Non est hic, surrexitenim sicut dixit. Vides quia venit angelus, ut factis assereret servus, quae Dominus prædixerat verbis; et doceret moriendi et vivendi penes illum potestatem fuisse qui ante suam mortem prædixerat resurrectionem: nam utique qui scire potuit, potuit et cavere, sed quia vincere potuit, declinare contempsit, quiaresurgentis gloria sepelivit morientis injuriam. De sequentibus, fratres, sequenti sermone tractabimus, quia protrahere nos et dilatare sermonem adhuc recens itineris prohibuit lassitudo.","prev":{"citation":"Sermones 75.21-41","label":"75.21 to 75.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/75.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/75.21"},"next":{"citation":"Sermones 76.1-16","label":"76.1 to 76.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/76.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/76.1"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}