{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 76.1-16","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 76.1-16","ref":"76.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/76.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/76.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/76.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Superiori sermone Mariam et alteram Mariam Eaclesiæ ex duobus populis venientis figuram diximus habuisse: hoc exsequentibushodie cupimus approbare, si modo nobis vester benignus praebeaturauditus. Respondens, inquit, angelus dixit: Nolite timere vos,scio enim quia Jesum qui crucifixus est, quæritis: non est hic,surrexit eniin sicut dixit. Venite,videte locum ubi positus erat Dominus (Matth. XXVIII). Angelus praedicat nomen, crucem dicit, loquitur passionem, fatetur mortem, sed resurrectionemmox,j mox Dominum confitetur.Et siangeluspost tanta supplicia, post sepulcrum agnoscit Dominum, suam loquitur servitutem,et injuriam passionis totam transisse sentit resurrectionis in gloriam; cur homo aut minoratum Deum in carne judicat, aut in passione existimat ejus defecisse virtutem, autconsumptam dominationem credit servitute? 1 Digne itaque dicit crucifixum, ostendit locum ubi positus erat Dominus, ne alter et non ipse idem resurrexisse crederetur ex mortuis.Etsi Dominuseadem redit in carne,vulnera reportat,ipsaclavorum foraminaresumit,etipsa facit testimonia sui corporis, suæ resurrectionis indicia, quae suae fuerant contumelia passionis; quare homo se in alia putat, aut m in sua non putat carne redituru m,aut carnem servus forte dedignatur suam, oum nostram Dominus non mutarit? Acquiesce homo ipsum te futurum esse in carne tua, ne tu ipse non lis, si in carne surrexeris aliena.Adjecitangelus, dicens Et cito euntes dicite discipulis, quia resurrexit, et præcedet vos in Galilæam, ibi eum videbitis. Angelus hic non feminas, sed Ecclesiam duabus in feminis mittit, a unam mittit, ut eam mittendo sic longe lateque diffundat. Angelushic sponsam mittitad spon- Bum; denique eun tibus illis occurrit Dominus, et salutat eas,dicens: c A vete. Occurrit, et non potestate terret, sed praevenit charitatis ardore; non auctori.. tate turbat, sed salutat lege sponsi; non dominantis jure onerat, sed honoratdilectioneconsortis: salutat: Avete.","prev":{"citation":"Sermones 75.42-57","label":"75.42 to 75.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/75.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/75.42"},"next":{"citation":"Sermones 76.17-34","label":"76.17 to 76.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/76.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/76.17"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}