{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 79.1-16","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 79.1-16","ref":"79.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/79.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/79.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quoniam Matthæi et Marci super Dominicam Resurrectionem jam cucurrimus lectiones,modo qui hinc intonuerit Lucasbeatissimus exquiramus. Una, inquit, sabbati valdediluculo venerunt ad monumentum mulieres, portantes quæ paraverant aromata (Luc. XXIV). Sæpe diximus quæ circa resurrectionem Christi gesta sunt, gesta esse resurrectionis nostræ in formam: hinc est quod evangelistæ sermone plus mysticoquam novofactorum Christi seriem proloquuntur. Una, inquit, sabbati. Bene una,quia resurrectionis dies alteram nescit; lucis æternæ mater,noctis tempusignorat; perpetuusdies perpetuo illucescit; resurgentium lux mori non potest: lux quae noctem delet,nescitexstingui. Venerunt, inquit, ad monumentum portantes quœ paraverant aromata: et invenerunt lapidemrevoluturn a monumento, et intrantes non invenerunt corpus Domini Jesu. Quid est, quod quæ ante de monumento m fugerant, nunc audaces redeuntad sepulerum: intrepidæ pavidum redeunt ad funus,sepulcri tristitiam confidenter invadunt;et non in. venientes Dominum,constanter quærunt, constantius immorantur;nec illud pavescunt,quod monumento a nox addita,dum tenebrasgenerat,addit timorem Fratres,mulier mali causa, peccati auctor, via mortis, sepulcri titulus, inferni janua, lamenti necessitas tota: ob hoc nascuntur lacrymis,mancipantur mœroribus, gemitibus addicuntur, et in lamentis tantum fortessunt, quantum viribus inveniuntur infirmæ: et quantum imparatæ sunt ad labores, tantum ad lacrymas sunt paratae: hinc est quod lacrymia arma vincunt, regna fletibus inclinant, la mentis totam fortitudinem virorum frangunt.Non est ergo mirum,si adlacrymas,adfunus,ad sepulcrum, ad obsequium Dominici corporis feminæ ardentiores apostolis hic videntur;ubi mulier prima currit ad lacrymas, quæ prima cucurrit ad lapsum; praecedit ad sepulcrum, quæ præcessit ad mortem; fit resurrectionis nuntia, quæ fuit mortisinterpres: et quæ viro porrexerat interitus tanti nuntium, viris ipsa porrigit magnæ salatis auditum, utcompenset fidei nuntio quod perfidiae ademit auditu. Non est hic præposterus ordo, sed mysticus; non postponuntur apostoli feminis, sed ad majora serv antur;","prev":{"citation":"Sermones 78.37-51","label":"78.37 to 78.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/78.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/78.37"},"next":{"citation":"Sermones 79.17-38","label":"79.17 to 79.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/79.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/79.17"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}