{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 8.18-39","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 8.18-39","ref":"8.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.18.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Ac ne multis immorer, quod est anima corpori, jej unio, largitas hoc habetur. Sicut enim mortificaturcorpus, e corpore animacum recedit: ita mors est jejunii, largitatis abscessus. Est quidem jejunium vitiorum mors, vita virtutum.Est lej unium pax corpori, membrorum decus, ornamentumvitee. Estjejunium robur mentium, e vigor animarum. Estjejunium castitatis murus, pudicitiæ propugnaculum, civitas sanctitatis. Est j ej unium schola meritorum, magisterii magisterium, disciplinarum disciplina. Est jejunium ecclesiasticae viæ viaticum salutare. Est jejunium in victus g Christianæ militiae principatus. Sed in his virtutibus jejunium tunc viget, tunc vincit, tunc triumphat, cum duce misericordia pugnat. Misericordiaet pietas jejunii suntalae,per quas tollitur, et portatur ad cælum, sine quibus jacet, et volutatur in terra. Jejunium sine misericordia simulacrum famis est, imago nulla est sanctitatis: sine pietate jejunium occasio est avaritiæ, non est propositum parcitatis: quia parcitas ista, quantum siccatur in corpore, tantum tumescit in sacculo. dej unium sine misericordia non est veritas,sed figura: ubi autem misericordia, ibi et veritas: probante propheta, cum dicit: Misericordia et veritas obviaverunt sibi (Psal. LXXXIv, 11). Jej unium sine misericordia non est virtus, sed hypocrisis, dicente Domino: Vos autem cum jejunatis, nolile fieri sicut hypocritæ tristes; exterminant enim facies suas, ut videantur ab hominibus jejunantes (Matth. VI,16).i Quinon jejunatpauperi, Deo fingit; quijejunans prandium suum non erogat, sed j reponit, cupiditati probatur jej unare, non Christo.Jejunantes ergo fratres prandium nostrum reponamusin manu pauperis, ut servet nobis manus pauperis, quod venter nobis fuerat perditurus.Manus pauperis Abrahæ sinus est; ubi quidquid pauper acceperit, mox reponit. Thesaurus cæli estmanus pauperis, quod suscipit ne in terra pereat, reponit in cœlum. Thesaurizate inquit, vobis thesauros in cælo (Matth. VI, 20). Manus pauperis est gazophylacium Christi, quia quidquid pauper acccipit, Christus acceptat.","prev":{"citation":"Sermones 8.1-17","label":"8.1 to 8.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.1"},"next":{"citation":"Sermones 8.40-69","label":"8.40 to 8.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.40"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}