{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 80.1-23","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 80.1-23","ref":"80.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/80.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/80.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/80.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Sermone proximo, quia primam partem perstrinximus lectionis, hodie quæ sunti sequentibus audiamus. Respondens, inquit, angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos, scio enim quia Jesum, qui crucifixus est, quæritis, non est hic; surrexit enim sicut dixit; venite, videte locum ubi positus erat Dominus (Matth. XXVIII).Putasne Petri,Joannis,discipulorum omnium absentia a objurgatur, castigatur ignavia, quod resurgenti Christo mulieres primaesolae pervigilesardeoter occurrant; ipsa etiam virilis portio sic notatur, utadresurrectionisgloriam muliebris præcurrat iofirmitas?Absit,fratres,est istud causa,non casus; mysterium, non eventus; ordo,non culpa: nam mulier hic virum sequitur, non praecedit, ubi vir resurgitin Christo.d Sentias ergo Petrum non mulieri. bus cessisse,sed Christo; non ancillæ, sed domino; sacramento, non somno; ordini, non timori: deDique jam e vir erat in Christo quando ad mulieres angelus venit, ut quantum pracellit Dominusangelum, tantumvir mulierem praecederet inhonore. Nolite timere vos. Quia bonosamor possidet, malos pavor; et impios timor terret, pios solatur affectio. Nolite timere vos. Hoc est dicere: Timeat Judeus qui tradidit, Pilatus qui addixit, qui illusit miles, que crucifixit impietas,crudelitas amara pocula quæ propina vit, sævitia quæ obsedit sepultum, perfidia quæ emit mendacium,fidem quæ venditit, inhumanitas quæ Dominum suum resurrexisse dolet,nondolet occidisse: vos autem gaudere convenit, non timere, quia resurrexit quem quaerebatis mortuum, vivit quem lugebatisoccisum. Scio enim,quia Jesum, qui crucifixus est, quæritis. Hoc est, quid quæritis viventem cum mortuis vitam quid quæritis in sepulero? Ite potius ad occursum viventis: et jam nolite concurrere ad monentis obsequium. Scio quia Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: non est hic. Sic dixitangelus,quia aperuit ob hoc sepulcrum,non ut inde exiret Christus, qui ibi jam non erat, sed utibi Christum jam non esse monstraret. Surrexit sicut dixit.","prev":{"citation":"Sermones 79.39-43","label":"79.39 to 79.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/79.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/79.39"},"next":{"citation":"Sermones 80.24-51","label":"80.24 to 80.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/80.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/80.24"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}