{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 89.1-10","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 89.1-10","ref":"89.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/89.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/89.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Omnia quæ a Deo creata sunt nobis bona sunt, et bona valde, dicente Scriptura: Et vidit Dem omnia quæcumque fecit, et ecce valde bona (Gen. i, juxta LXX). Ergo omnia quae a Deo creata sunt, bona sunt, et valde bona: sed inter vitia virtutesque media sic habentur, ut ex ipsis, et periti doctrinæ materiam sumant, eterroris causam inveoiant imperiti, Sapientes namque Creatorem creaturæ contemplatione cognoscunt; stulti vero dum creaturas ipsas deos existimant, sapere nequeunt Creatorem. Hinc est quod e solem, lunam, stellas, aurum, lapides, ligna, deos sibi fecerunt gentiles, quæ Christiani addicta sum sapiunt servituti.Nec mirum sic esse mediam creaturam,quando ipse creator omnium Christus est fidelibus in salutem, infidelibus in rumam, evangelista dicente:in positus est in ruinam et resurrectionem mulorum (Luc.I). Apostolo etiam aliis habentur in mortem, aliis habentur in vitam, Paulo probante, cum dicit: Quibusdam sumus odor mortis in mortem, quibusdam autem odor vitæ in vitam (11 Cor. 11). Ergo et evangelicæ lectiones fiunt bonis in- - telligentiæ salutaris, maiis vero erroris occasio. Antehac e vangelista beatissimus,cum referrret J oannem Baptistam Herodis astrictum vinculis, adulteriis Herodiadis exstinctum, truncatum ip praemium saltatricis,sensimus aliquos fuisse permotos, cur Deus saorilegae sanctum, adulteræ virginem, angelum addixerit saltatrici. Fratres, virtutes Joannis, Herodis crimina abundanter alio sermone tractabimus: nunc eloquamur quæ vinculorum causa, carceris quæ necessitas, quæ mortis utilitas fuerit in Joanne.Joannes non potuit mori communi sorte,qui natus est privilegio singulari: cum Christus Deus nasceretur in carnejoannes angelus est generatus in terris,ut ita officia terrena officiis se cœlestibus miscerent, sicut humanis se divina miscebant, et in terra Deo angelus, Domino ordo coelestis obesquin non deesset.Sed audiamus ordinem pasceatis Joannis, ut causas mortis ejus in venire possimus.","prev":{"citation":"Sermones 88.59-75","label":"88.59 to 88.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/88.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/88.59"},"next":{"citation":"Sermones 89.11-26","label":"89.11 to 89.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/89.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/89.11"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}