{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 9.1-25","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 9.1-25","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/9.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Agit nobiscum Deus, agit in hoc saeculo, ne quid nobis pereat in futuro: sicut ex ipso lucetprincipio lectionis. Attendite, inquit, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in cælis est (Matth. vi, 1). Et quomodo quod fit ab hominibus coram hominibus non fit? patentis justitiae latet Mensus, publici operis quod secretum? Qui potest celare radios solis justitiæ poterit occultare fulgorem. Justitia lux rerum consiliis non velatur obscuris. Justitia cum sibi facto claret, omnes illustrat exemplo. Et quid est quod eam Dominus coram hominibus fieri non vult, per quam statum capiunt res humanæ? Et ubi est illud: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matth. v, i6)? Quomodo justitiam vult celare, cujus opera vult sic elucere? Fratres, hic praeceptio coelestis vult jactantiam tollere, auferre pompam, vanitatem demere, submovere inanem gloriam: sic justitiam vult celare. Justitia, quæ per se sibi abundat ad gloriam, spectaculum populi.vulgi laudes, favores hominum, mundi gloriam non requirit: a Deo genita, cœlum spectat; in oculis agit divinis; supernis virtutibus mixta semper a Deo solo, ut glorificetur, exspectat. Sed hæc est justitia, quæ ex Deo est; illa vero justitiaquæ est hypocrisis, justitia non est: mentitur oculis, fallit aspectum, videntibus illudit, decipit audientes, seducit turbas, trahit populos, famam vendit, emitclamorem, fit sæculo, Deo non fit, mercedem rapit præsentem, præmium non quærit in futuro, cæcatoculos, caeca ipsa non videns vult videri: propter quam caeci tatem Christus præsenti sic inchoat in praecepto. Attendite. Hoc est, ne gestiatisattendi. Ne justitiam vestram faciatis curam hominibus. Quare? Ne videamini ab eis. Et si visi fueritis, quid? Mercedem non habetis apud patrem vestrum,qui in cælis est.","prev":{"citation":"Sermones 8.70","label":"Sermon 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/8.70"},"next":{"citation":"Sermones 9.26-43","label":"9.26 to 9.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/9.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/9.26"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}