{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 95.1-24","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 95.1-24","ref":"95.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/95.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/95.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/95.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Omnia quae a Christo corporaliter gesta referuntur, sic subnixa sunt historica veritate,ut plena semper sacramentis coelestibus comprobentur. Et quia, quod erat id facie lectionis jam perstrinximus sermone repetito, orate ut, sicut promisimus, interna ejus, Spiritu sanctorevelante, pandamus.Inhonora estdictio,quae Dei factahumana tantum expositione depromit.Rogavit, inquit, Dominum quidam Pharisæus ut manducarel cum illo (Luc. vn). Pharisseus, fratres, a catholicus dicitur Judseorum; nam et resurrectionem credit, et a Sadducæo resurrectionem negante dissentit. Hinc estquodrogat Christum,id est, resurrectionisauctorem, ut manducetcum illo: quia qui convivit Christo, mori nescit, utique vivit semper. Rogabat Dominum ut manducaret cum illo. Rogas,Pharisæe,ut manduces cum illo; crede, esto Christianus, ut manducas exillo.Ego sum, inquit, panis qui de cælo decendi(Joan. vi). Semper Deus majoratribuit quam rogatur;nam se manducandum dedit, quirogabatur, ut manducandi secum fiduciam Jargiretur; et tamen sic hoc dedit, ut illud quod postulatus est non negaret. Nonne promittit hoc et sponte discipulis suis? Vos qui perseverastis mecum, manducabitis et bibetis in mensa mea in regno meo (Luc. XXII). Christianæ, qui se tibi hie manducandum dedit, quid suum tibi denegare poterit in futurum? Et qui tantum tibi viaticum paravit ad victum, quid in illa tibi mansone perpetua non paravit? Manducabitis in mensa mea in regno meo. Audisti Dei convivium,sollicitus non sis de qualitate convivii. Qui pervenire regis meretur ad mensam, manducabit quidquid regni dominatio possidet et potestas; sic qui ad convivium venerit Creatoris, habebit in deliciis suis quidquid continetur in creatura. Sed ad cæpta redeamus.Et ingressus domum Pharisæi.Qudim domum? Nempe synagogam ingressus accubuit.In synagoga, fratres, tunc accubuiL. quando occubuit Christus: sed corpus suum Ecclesiæ transmisit ad mensam, ut esset coelestis caro manducaturis gentibus ad salutem.","prev":{"citation":"Sermones 94.68","label":"Sermon 94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/94.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/94.68"},"next":{"citation":"Sermones 95.25-42","label":"95.25 to 95.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/95.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/95.25"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}