{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 98.23-37","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 98.23-37","ref":"98.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/98.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/98.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/98.23.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Grani sinapis, sicut dicit, instar est regnum Dei, quod de supernis affertur verbo, suscipitur auditu, fide seritur, credulitate radicatur, spe crescit, confessione diffunditur,virtute tenditur, et dilatatur in ramoa, ad quos vocat aves coeli, id est, spirituates sensus, atque in ipsis eas quieta suscipit mancione. Veniat haereticus, veniat, quia redeuntibus Ecclesiæ semper patescit ingressus; veniat,audiat, et pietati Dominicae jam desinat oblatrare. Si cœtestis regni majestas omnis ad grani sinapis similitudinem venit, quid quaeritur quod Deus ad hominem,Duminusa servi descendit in formam?Sic enim venit, hæretice, ut tibi totum per fidem cresceret, cui jam totum defeceratper naturam.Simileest regnum cælorum grano sinapis. Sed sinapis revertamur ad granum:sic tota regni summa|manet, et consistit in regno coelorum.Christus est regnum cœlorum, qui, velut granum sinapis, in hortum virginei corporis missus,orbe toto crucisc in arborem crevit, ac tantum dedit fructus sui saporem,cum teritur passione, ut quidquid est vitale suo saporaret et condiret at\"tactu.Nam sicut in integritate granis sinapis virtus habetur occulta, apparet veroTirtus ejus vehementissime si teratur; ita Christus corpore teri voluit, qui suam noluit latere virtutem. Et nos, fratres, teramus istud granum sinapis, ut ejus vim in hac similitudine sentiamus. Christus rex, quia tota ipse est origo regnandi;Christus regnum,quia in ipso est regni sui tota majestas; Christushomo, quia totus homo reparatur in Christo; Christus granum sinapis, nnde magnitudo tota Dei, tota hominis exiguitate minoratur. Et quid plura? Omnia ipse factus est, ut in se repararet omnes; Christus homo accepit granum sinapis.hoc est,regnum Det accepithomo Christus, quod habuit semper Deus Cbristus; misit in hortum suum,hoc est, in Ecclesiam sponsam. Hujus hortis sæpe meminit in Canticis Conticorum, dicendo: Hortus clausus (Cant.","prev":{"citation":"Sermones 98.1-22","label":"98.1 to 98.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/98.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/98.1"},"next":{"citation":"Sermones 98.38-44","label":"98.38 to 98.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/98.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/98.38"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}