{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fragmenta, carmina 53-62","citation":"Petronius, Fragmenta, carmina 53-62","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/fragmenta-carmina/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/fragmenta-carmina/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/fragmenta-carmina/53.md","author":{"name":"Petronius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius"},"work":{"title":"Fragmenta, carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/fragmenta-carmina","urn":null},"verse":true,"words":295,"text":"Non est forma satis, nec quae vult bella videri\ndebet vulgari more placere sibi.\nDicta, sales, lusus, sermonis gratia, risus\nvincunt naturae candidioris opus.\nCondit enim formam quicquid consumitur artis,\nEt nisi velle subest gratia nuda perit.\nFoeda est in coitu et breuis uoluptas,\nEt taedet Veneris statim peractae.\nNon ergo ut pecudes libidinosae\nCaeci protinus irruamus illuc,\nNam languescit amor peritque flamma;\nSed sic, sic, sine fine feriati\nEt tecum iaceamus osculantes.\nHic nullus labor est ruborque nullus:\nHoc iuuit, iuuat, et diu iuuabit;\nHoc non deficit incipitque semper.\nAccusare et amare tempore uno\nIpsi uix fuit Herculi ferendum.\nTe uigilans oculis, animo te nocte requiro,\nVicta iacent solo cum mea membra toro.\nVidi ego me tecum falsa sub imagine somni:\nSomnia tu uinces, si mihi uera uenis.\nHoc sibi lusit opus de stamine floricolore\nHesperie, teneras officiosa manus,\nEt pulchro pulchras strophio protecta papillas\nGaudet utrumque sui pectoris esse decus.\nHesperie lateri redimicula nectit eburno\nFacta suis manibus, pectore digna suo.\nIam ueteres iras Venus et Tritonia ponunt:\nPectora nam Veneris Palladis ambit opus.\nIntertexta rosa Tyrii subtemine fuci\nInuoluet quoties mobile zona latus,\nAmbrosium gemino potabit ab ubere rorem\nEt uere roseo fiet odore rosa.\nMe niue candenti petiit modo Iulia. Rebar\nIgne carere niuem: nix tamen ignis erat.\nQuid niue frigidius? nostrum tamen urere pectus\nNix potuit manibus, Iulia, missa tuis.\nQuis locus insidiis dabitur mihi tutus amoris,\nFrigore concreta si latet ignis aqua?\nIulia sola potes nostras extinguere flammas:\nNon niue, non glacie, sed potes igne pari.\nDelos iam stabili reuincta terra\nOlim purpureo mari natabat,\nEt moto leuis hinc et inde uento\nIbat fluctibus inquieta summis.\nMox illam geminis deus catenis\nHac alto Gyaro ligauit, illac\nConstanti Mycono dedit tenendam.\nO maxima rerum\nEt merito pietas homini tutissima uirtus.","prev":{"citation":"Fragmenta, carmina 52","label":"52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/fragmenta-carmina/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/fragmenta-carmina/52"},"next":{"citation":"Fragmenta, carmina 63","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/fragmenta-carmina/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/fragmenta-carmina/63"},"credit":{"text":"Petronius, Fragmenta, carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PETRON%7Cfrag%7C025","quality":"proofread"}}