{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Satiricon Liber 1.125-127","citation":"Petronius, Satiricon Liber 1.125-127","ref":"1.125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.125.md","author":{"name":"Petronius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius"},"work":{"title":"Satiricon Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber","urn":null},"verse":true,"words":340,"text":"Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare. Nam mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem. Ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos. Sed Trimalchio expectatione discussa: \"Quem, inquit, ex eis vultis in cenam statim fieri? Gallum enim gallinaceum, Penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci etiam vitulos aeno coctos solent facere.\" Continuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara voce: \"Ex quota decuria es?\" Cum ille se ex quadragesima respondisset: \"Empticius an, inquit, domi natus?  Neutrum, inquit cocus, sed testamento Pansae tibi relictus sum.  Vide ergo, ait, ut diligenter ponas; si non, te iubebo in decuriam viatorum conici.\" Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium duxit.\n[XLVIII] Trimalchio autem miti ad nos vultu respexit et: \"Vinum, inquit, si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam controversiam hodie declamasti? Ego autem si causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes studia fastiditum, tres bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas, peristasim declamationis tuae.\"\nCum dixisset Agamemnon: \"Pauper et dives inimici erant. . .\", ait Trimalchio: \"Quid est pauper?  Vrbane\", inquit Agamemnon et nescio quam controversiam euit. Statim Trimalchio: \"Hoc, inquit, si factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.\" Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus: \"Rogo, inquit, Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem poricino extorsit? Solebam haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent: \"Sibilla, ti thelis?\", respondebat illa: \"apothanin thelo\".","prev":{"citation":"Satiricon Liber 1.123-124","label":"Lines 1.123-1.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.123"},"next":{"citation":"Satiricon Liber 1.128-129","label":"Lines 1.128-1.129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.128"},"credit":{"text":"Petronius, SATIRICON LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/petronius1.html","quality":"proofread"}}