{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Satiricon Liber 1.186-190","citation":"Petronius, Satiricon Liber 1.186-190","ref":"1.186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.186.md","author":{"name":"Petronius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius"},"work":{"title":"Satiricon Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber","urn":null},"verse":true,"words":326,"text":"[LXVIII] Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem tritum. Statim Trimalchio: \"Poteram quidem, inquit, hoc fericulo esse contentus; secundas enim mensas habetis. <Sed> si quid belli habes, affer\".\nInterim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde: \"Muta!\". Ecce alius ludus. Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora voce:\nInterea medium Aeneas iam classe tenebat. . .\nNullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam praeter errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem, miscebat Atellanicos versus, ut tunc primum me etiam Vergilius offenderit. Lassus tamen cum aliquando desisset, adiecit Habinnas et \"Nun<quam, in>quit, didicit, sed ego ad circulatores eum mittendo erudibam. Itaque parem non habet, sive muliones volet sive circulatores imitari. Desperatum valde ingeniosus est: idem sutor est, idem cocus, idem pistor, omnis Musae mancipium. Duo tamen vitia habet, quae si non haberet, esset omnium numerum: recutitus est et stertit. Nam quod strabonus est, non curo; sicut Venus spectat. Ideo nihil tacet, vix oculo mortuo unquam. Illum emi trecentis denariis. . .\"\n[LXIX] Interpellavit loquentem Scintilla et: \"Plane, inquit, non omnia artificia servi nequam narras. Agaga est; at curabo stigmam habeat.\" Risit Trimalchio et: \"Adcognosco, inquit, Cappadocem: nihil sibi defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem, Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo panem.\" Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente. Vltimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et: \"Tanto melior, inquit, Massa, dono tibi caligas\".","prev":{"citation":"Satiricon Liber 1.183-185","label":"Lines 1.183-1.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.183"},"next":{"citation":"Satiricon Liber 1.191-194","label":"Lines 1.191-1.194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.191"},"credit":{"text":"Petronius, SATIRICON LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/petronius1.html","quality":"proofread"}}