{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Satiricon Liber 1.343-346","citation":"Petronius, Satiricon Liber 1.343-346","ref":"1.343","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.343","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.343.md","author":{"name":"Petronius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius"},"work":{"title":"Satiricon Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber","urn":null},"verse":true,"words":310,"text":"[XCV] Dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium: \"Rogo, inquit, ebrii estis, an fugitivi, an utrumque? Quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio? Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in publicum voluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis non viduae hanc insulam esse sed Marci Mannicii\". Exclamat Eumolpus: \"Etiam minaris?\"; simulque os hominis palma excussissima pulsat. Ille tot hospitum potionibus liber urceolum fictilem in Eumolpi caput iaculatus est, soluitque clamantis frontem, et de cella se proripuit, Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum, sequiturque abeuntem, et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat. Fit concursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte.\nInterim coctores insulariique mulcant exclusum, et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit. Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. Sed ille candelabro se ab omni periculo vindicabat.\n[XCVI] Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi velut quodam cibo me replebam advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger. Is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon: \"O poetarum, inquit, disertissime, tu eras? Et non discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?\" <. . .>\nBARGATES PROCVRATOR AD EVMOLPVM: \"Contubernalis mea mihi fastum facit. Ita, si me amas, maledic illam versibus, ut habeat pudorem\".","prev":{"citation":"Satiricon Liber 1.170-342","label":"Lines 1.170-1.342","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.170"},"next":{"citation":"Satiricon Liber 1.347-350","label":"Lines 1.347-1.350","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.347"},"credit":{"text":"Petronius, SATIRICON LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/petronius1.html","quality":"proofread"}}