{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Satiricon Liber 1.5-29","citation":"Petronius, Satiricon Liber 1.5-29","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.5.md","author":{"name":"Petronius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius"},"work":{"title":"Satiricon Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber","urn":null},"verse":true,"words":446,"text":"[IV] \"Quid ergo est? Parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum impellunt, et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diti audirent, <ut persuaderent> sibi nihil esse magnificum quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque <puer> perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:\n[V] \"Artis severae si quis ambit effectus\nmentemque magnis applicat, prius mores\nfrugalitatis lege poliat exacta.\nNec curet alto regiam trucem vultu\ncliensve cenas inpotentium captet,\nnec perditis addictus obruat vino\nmentis calorem; neve plausor in scenam\nsedeat redemptus histrioniae addictus.\nSed sive armigerae rident Tritonidis arces,\nseu Lacedaemonio tellus habitata colono\nSirenumque domus, det primos versibus annos\nMaeoniumque bibat felici pectore fontem.\nMox et Socratico plenus grege mittat habenas\nliber, et ingentis quatiat Demosthenis arma.\nHinc Romana manus circumfluat, et modo Graio\nexonerata sono mutet suffusa saporem.\nInterdum subducta foro det pagina cursum,\net fortuna sonet celeri distincta meatu.\nDent epulas et bella truci memorata canore,\ngrandiaque indomiti Ciceronis verba minentur.\nHi animum succinge bonis: sic flumine largo\nplenus Pierio defundes pectore verba.\"\n[VI] Dum hunc diligentius audio, non notavi mihi Ascylti fugam <. . .> Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scolasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec viam diligenter tenebam quia <. . .> nec quo loco stabulum esset sciebam. Itaque quocumque ieram, eodem revertabar, donec et cursu fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quandam, quae agreste holus vendebat et:\n[VII] \"Rogo, inquam, mater, numquid scis ubi ego habitem?\" Delectata est illa urbanitate tam stulta et: \"Quidni sciam?\" inquit, consurrexitque et coepit me praecedere. Divinam ego putabam et subinde ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana reiecit et: \"Hic, inquit, debes habitare.\" Cum ego negarem me agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum. Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos: putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.","prev":{"citation":"Satiricon Liber 1.1-4","label":"Lines 1.1-1.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.1"},"next":{"citation":"Satiricon Liber 1.30-35","label":"Lines 1.30-1.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.30"},"credit":{"text":"Petronius, SATIRICON LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/petronius1.html","quality":"proofread"}}