{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Satiricon Liber 1.717-725","citation":"Petronius, Satiricon Liber 1.717-725","ref":"1.717","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.717","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.717","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.717.md","author":{"name":"Petronius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius"},"work":{"title":"Satiricon Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber","urn":null},"verse":true,"words":482,"text":"Itaque oratione blandissima plenus: \"Rogo, inquam, numquid illa, quae me amat, tu es?\" Multum risit ancilla post tam frigidum schema et: \"Nolo, inquit, tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam succubui, nec hoc dii sinant ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.\" Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.\nProcedentibus deinde longius iocis rogavi ut in platanona produceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitque se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris, laterique meo applicat mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius possit comprehendere, nam quicquid dixero minus erit. Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor extinxerat. Itaque tunc primum Dorida vetus amator contempsi. <. . .>\nQuid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter,armis\ninter caelicolas fabula muta taces?\nNunc erat a torva submittere cornua fronte,\nnunc pluma canos dissimulare tuos.\nHaec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus,\niam tua flammifero membra calore fluent.\n[CXXVII] Delectata illa risit tam blandum, ut videretur mihi plenum os extra nubem luna proferre. Mox digitis gubernantibus vocem: \"Si non fastidis, inquit, feminam ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis, sororem. Habes tu quidem et fratrem  neque enim me piguit inquirere  sed quid prohibet et sororem adoptare? Eoden gradu venio. Tu tantum dignare et meum osculum, cum libuerit, agnoscere.  Immo, inquam, ego per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Invenies religiosum, si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris gratis accedere, dono tibi fratrem meum.  Quid? tu, inquit illa, donas mihi eum, sine quo non potes vivere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas, quemadmodum ego te volo?\" Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aera, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam. Itaque miranti, et toto mihi caelo clarius nescio quid relucente, libuit deae nomen quaerere. \"Ita, inquit, non dixit tibi ancilla mea Circen me vocari? Non sum quidem Solis progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit. Habebo tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint. Immo iam nescio quid tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causa Polyaenon Circe amat: semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume ergo amplexum, si placet. Neque est quod curiosum aliquem extimescas: longe ab hoc loco frater est.\" Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine indutam.","prev":{"citation":"Satiricon Liber 1.474-716","label":"Lines 1.474-1.716","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.474","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.474"},"next":{"citation":"Satiricon Liber 1.499-749","label":"Lines 1.499-1.749","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petronius/satiricon-liber/1.499"},"credit":{"text":"Petronius, SATIRICON LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/petronius1.html","quality":"proofread"}}