{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadrans Apiani astronomicus 10","citation":"Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/10.md","author":{"name":"Petrus Apian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian"},"work":{"title":"Quadrans Apiani astronomicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"PROPOSITIO TREDECIMA ¶ Tertium orbem describere. CIc aliud non habet quam circulum adhuc vnum exiguum, in quo 12. Menses sunt descripti suis singuli nominibus, eorumque primae semper literae linea parua adiuncta est. quae eius mensis principium designat. Obseruabis etiam Circulo huic indicem superadditum cum litera A, qui in singulos annos promoueri debet ad Aureum numerum alterius orbis, & is quia sic toto anno ibidem manere debet immobilis, eidem adfigatur cum cera. Intellectum illius haec tibi prestabit figura. Tertius orbis siue otula. PROPOSITIO DECIMAQVARTA. ¶ Quartum quoque orbem explicare. Rbis ille cum litera B. denominatur, haUbetque in circumferentia sua dies 31. & ex illis quilibet in longitudine sua gradus 4. continet, quorum quiuis 6. horas eius diei denotat. Per istos dies licebit medium motum Lunae inuenire, qui in hoc vsurpatur instrumento. Index eius litera B. insignitur, & is super illum Mensem reponi semper debet, in quo, & instrumento illo vti & per idem motum lunarem querere voles Quartus orbis seu rotula. Eius hic formam imaginaberis hoc modo. Io PROPOSITIO DECIMAQVINTA. ¶ Caput Draconis Lunae cum orbe suo proprio inuestigare. Vintus hic Orbis discerni potest Charactere S, nec aliquam habet inse diuisionem, sed indicem tantum, cui caput Draconis insitum est cum litera C, Et illum quidem in reliquo huius instrumenti vsu collocabis primo super annuum numerum alterius orbis ab 1531. vsque ad 1548. descriptum. Deinde super propositum seu presentem eius Anni mensem, ibidem singulos gradus pro mensibus computando. Debetque illic index semel adfixus cera, totum mensem currentem immotus manere.","prev":{"citation":"Quadrans Apiani astronomicus 9","label":"FIGVRA TERGIIN QVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/9"},"next":{"citation":"Quadrans Apiani astronomicus 11","label":"PROPOSITIO TREDECIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/11"},"credit":{"text":"Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus","quality":"ocr"}}