{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadrans Apiani astronomicus 2-2","citation":"Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 2-2","ref":"2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/2-2.md","author":{"name":"Petrus Apian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian"},"work":{"title":"Quadrans Apiani astronomicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Quae sanè mihi quoque sententia est, vir Praestantissime, in omnibusque noua, maioribusque non visa elaborare soleo, non sine iudicio tamen, cuiusmodi & hic quadrans est, cuius inuentio vt mihi fuit operosa & difficilis, quo magis amo, ita nunc facilis (quis .n. non credat iam inuenta & eruta esse faciliora?) & expedita erit omnibus, admirantibus etiam quo tandem modo à veteribs diligentissimis profecto rerum omnium inquisitoribus, non haec quoque sint inuenta, sed nimirum oportebat nostris etiam seculis quaedam relinqui, in quib nostra quoque exercerentur ingenia. Verum circa huiusmodi inuentiones nouas non ipse tamn mecum reputaui acutissima nostri seculi iudicia, sed & ab amico quodam submonitus sum, ne quid auderem temere, siquidem nunc verissimum esset illud Pindari, velut ex proposito de nostris temporibus vaticinantis. νεαρὰ δʼδρευρόντα, Δόμιεναι βασάνω ἐς ἔλεγχον, ἅπας κίνδυ νος, ὄψονφθονερρῖσιν. ἅπτεται δʼ έσλων ατεῖ, χερόνεωνι κ οὐκἔρίζο. Adhuc tamen haec omnia tanti non sunt vt me ab instituto deterreant, quin potius animum facit mihi Pindarus ipse planè ante haec verba sic inquiens, πολλὰ γαρ πολλὰ λέλεκται, profecto enim multa imò pleraque ferè aliorum & ea antiquissima inuenta nunc tantum tentantur à quibusdam, nihil amplissimi etiam commentariis de suo adsuentibus, que mihi consuetudo adeo nunquam placuit, vt semper abhorruerim, credamque etiam nunc innumera illa quae in Astronomia adhuc latent reclusa, erui posse, si modo non deessemus ipsi ingenio, iudicio & inuestigandi diligentia.","prev":{"citation":"Quadrans Apiani astronomicus 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/2"},"next":{"citation":"Quadrans Apiani astronomicus 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/3"},"credit":{"text":"Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus","quality":"ocr"}}