{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadrans Apiani astronomicus 30","citation":"Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/30.md","author":{"name":"Petrus Apian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian"},"work":{"title":"Quadrans Apiani astronomicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"PROPOSITIO NONA ¶ Cognita ex praemissis altitudine Turris, ex eadem quoque quantum illa a te absit prope & expedite metiri. OOmmensurandi ratio illa licet in superioribus nusquam sit indicata, facilima est tamen, SObseruata enim iam Turris seu aedificij altitudine, in eum locum concede, cuius distantiam scire desyderas a Turri ad quam tamen non potest pertingere, inuersoque quadrante centrum E dirige ad Turrim diligenter per pinnulas suspiciens, & signum in ea tibi turri conceptum obseruans, vnde iam ante altitudinem dimensus es, dehinc puncta consyderans, vide si filum cadat super puncta 100. tunc enim eadem erit Turris a te distantia que illius altitudo tantum quod tua quoque adhuc deest longitudo, quam si a Turris sublimate, subPropositio haec vt est vti traxeris, reliqua tibi manebit stationis tuae a Turri distantia. lissima ita ad vsum instructissima, in qua tamen hoc videndum, quod si filum super vmbrae versae puncta ceciderit, maior erit distantia Turris a te quam sit illius altitudo. Id comperies hoc modo, fingamus Turrim 123. passus habere in altitudine, inde tu corporis tui prolixitatem subtrahito, passus forte duos, & remanebunt adhuc 121. Tangente autem filo puncta vmbrae versae 75. numeros tu in hanc regulae formam redige, 75. prebent 100, quid tandem consurget ex 121.? ducto iam numero 121. in 100. produces 12100. productum diuide in 75. & prouenient passus 161, distantia seu intercapedo Turris a corpore tuo. Quod si vero filum in puncta incidat vmbrae rectae, scias non esse tantam a te Turris distantiam, quanta huius est altitudo, huc ergo filum dependere in punctum 80. vmbrae rectae, & dic, 100. pun cta dant 80. quid dabunt 121. passus? Duc iterum 121. in 100. & prodibunt inde 9680. illudque deinceps diuide in 100. & ex diuisione facta prouenient passus 96. distantia Turris. Verum non desunt qui putent commensurationem hanc per Baculum Iacob non item fieri posse. Verum ego & contendo & assero dimensionem hanc per illum Baculum vsque adeo impossibilem non esse, vt per eundem sit & omnium facilima & certissima, si quidem illius beneficio poteris in ipso statim stationis loco subito distantiam turris a te cognoscere, sine omni commensuratione in terra, simili modo per illum quoque licebit signa, gra dus, longitudinesque pariter & latitudines stellarum omnium cognoscere. Qua de re consules libellum nostrum, quem nos iam edituri sumus inscriptum, Radius Apiani. Hoc exemplari themate rem planius accipies.","prev":{"citation":"Quadrans Apiani astronomicus 29","label":"PROPOSITIO SEPTIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/29"},"next":{"citation":"Quadrans Apiani astronomicus 30-2","label":"PROPOSITIO DECIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/30-2"},"credit":{"text":"Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus","quality":"ocr"}}