{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadrans Apiani astronomicus 46","citation":"Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/46.md","author":{"name":"Petrus Apian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian"},"work":{"title":"Quadrans Apiani astronomicus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"ex quibus rotas conficimus appellamus DECF, resiquas vero tres quae in cauda vrsae sunt & a nobis hic Equi tres intelliguntur, inscripsimus literis GHI, quarum media ista supra se stellulam paruam habet, quàm nonnulli ἐππηλάτιον alij Equitatorculum, Verum Germani ferè das Retiterlein alij etiam Knecht finck nominant. Neque tu illud Germanorum tantum putes esse commentum sic in fabulam vulgi versum, Arabes quoque hoc ipsum in vsu habuerunt, sicut Azophi testatur referens, pueros illorum, si quando noctu in plateis conuenissent dicere solitos inter se, quodam veluti iactandi deque visus acumine certandi studio, Vidi Alcor, (ita .n. Arabes sua natiua lingua stellulam istam vocitant) Quod si quis puerorum dixisset de oculorum suorum gloriatus acie, vt qui stellam hanc omnium pene hominum vilum effugientem vidisset, statim aliorum quispiam inferebat, Atqui non simul etiam Lunam plenam, quasi diceret, Esto vt videris Alcor, non tamen tantum tibi est visus acumen, vt simul cum ista stella vidisses etiam Lunam plenam, tempore enim oppositionis Solis & Lunae stellulae adeo minutae & exiguae non ita facile videri possunt. Atque hinc apud eos & deinceps caeteras quoque nationes festiuum sane & facetum illud natum est Prouerbium, vt iam nos quo significaturi aliquem intelligere quidem rem & videre aliquantulum, sed non adeo, vt eam penitus perspectam habeat, vtque sine omni obstaculo et impedimento introspiciat, dicamus, Vides tu quidem Alcor, sed non Lunam plenam. Verum vt hinc rursus eo vnde egressi sumus reditio fiat, quam uis stellae istae 7. a quibusdam eiusdem perhibeantur esse magnitudinis, non tamen id re vera sic habet, sed ex ijs stella ista quae dextram & anteriorem rotam conficit, aliquanto minor est, eamque per literam F intelligi volumus. Si itaque a postremis rotis lineam imagineris rectam a litera D per E, tanget sane linea ista stellam A polarem nimirum. Deinceps ad hanc rem operę praecium fuerit cognoscere stellam quondam paruam, pedem .s. Cephei sinistrum, quam sic agnosces. Si tibi proponas stellam Crotam nimirum ex sinistris priorem currus propositi, & ab ea per stellam polarem lineam iterum imagineris rectam, extensam etiam vltra stellam polarem, videbis ibidem stellam paruulam, eam vocamus hic B, sitaque est super sinistrum Cephei pedem. Et quamuis circa polum plures vndique stellas pręter eas quas Ptolemeus & Alfonsus posuere, statuat Azophi Arabs, illae tamen tibi in hac obseruatione nec nocebunt neque erroris quicpiam adferent. Obseruatis ex hac figura stellarum positionibus facile agnosces stellam B, Nam in hac re posteriores duae rotae tibi nisi ad cognitionem stellae polaris nihil proderunt VOIV.","prev":{"citation":"Quadrans Apiani astronomicus 45-2","label":"PROPOSITIO QVARTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/45-2"},"next":{"citation":"Quadrans Apiani astronomicus 46-2","label":"PROPOSITIO SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/46-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-apian/quadrans-apiani-astronomicus/46-2"},"credit":{"text":"Petrus Apian, Quadrans Apiani astronomicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quadrans_Apiani_astronomicus","quality":"ocr"}}