{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Incarnatione Et Gratia 3.10-25","citation":"Petrus Diaconus, De Incarnatione Et Gratia 3.10-25","ref":"3.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/3.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/3.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/3.10.md","author":{"name":"Petrus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus"},"work":{"title":"De Incarnatione Et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"< Ex simplicibus fit certe compositum, sicut in Christo Jesu, qui ex Deo Verbo et bumano corpore, quod est ex semine David, unus factus est, nequaquam ulLe. ius divisione aliqua, sed unitate subsistens. Tu vero videris mihi secundum hoc nolle coiupositionem bteri, ut non substantia sit in eo Filius Dei, sed sapientia secundum participationem. Hoc enim dixisti, quia sapientia dispendium patiatur, et ideo composita esse non possit: nec cogitas, quod divina sapientia sicut ante quam se exinanisset, indiminuta permansit; ita et in hac exinanitione quam gessit misericorditer, indiminuta atque indemutabilis exstitit. Et hoc eLiam dicis, quod sapientia habitaret in eo sicut habitamus et nos in domibus c ut alter in altero: sed neque pars domus nos sumus, nec nostri pars domus est. I Similiter etiam beatus Athanasius in libello cujus est titulus, Quod unus sit Chritus, hæreticorum vanitatem refutans, postquam de Filii Dei divinitate inquisitiones eorum superfluas approbasset, ita prosequitur: < Sic, inquit, etiam de incarnatione inquirunt: Quomodo, inquiunt, iocarnatur Deus? quomodo incorporatur? quomodo componitur ad parvum corpusculum incapabilis? quomodo unitur increatus creato, incircumscriptus circumscripto? aut quomodo in partes magnus ille, et immensus et individuus? Si autem magnitudo illa in parvo loco contracta est, aut parvum illud factum est magnum, aut para, et non omnis divinitas carni unita est; quod est impium credere. Et prolapsi sunt ex hoc quod dicunt: Quomodo, et quali modo? et qua sententia et perfidia etiam isti et inhabitationem pro incarnatione opinati sunt, et pro unitate et compositione inoperationem humanam, et pro una substantia Domini nostri Jesu Christi, duas subsistentias et duas personas, et pro sancta et ineffabili Trinitate, quaternitatem indecenter dogmatizantes et impie. » Rursus beatus Gregorius in sermohe de Filio: « Uno autem, inquit, capitulo meo, ut altiora quidemascribas divinitati, et illi naturæ quæ passionibus et corpore probatur esse superior: humiliora vero composito tribuas, qui propter te semet ipsum exinanivit, et incarnatus est.","prev":{"citation":"De Incarnatione Et Gratia 3.1-9","label":"3.1 to 3.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/3.1"},"next":{"citation":"De Incarnatione Et Gratia 3.26","label":"Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/3.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/3.26"},"credit":{"text":"Petrus Diaconus, De Incarnatione Et Gratia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0227b/stoa002/stoa0227b.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}