{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Incarnatione Et Gratia 5","citation":"Petrus Diaconus, De Incarnatione Et Gratia 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/5.md","author":{"name":"Petrus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus"},"work":{"title":"De Incarnatione Et Gratia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Secundum hanc ergo prophetæ sentetiam, Deus factus est Christus, non autem Christus factus est Deus, sicut dicunt hæretici, qui per provectum, non per naturam Christum Deum audent asserere: Deus cnim unctus est, quia ipse fatms est homo, non enim alter est Deus, alter homo, sud idem Deus, idem homo. Qui enim naturalis est filius virginis, idem naturalis est Filius Dei. Propter ea et duas nativitates Dei Verbi credimus et confitemur: id est unam ante sæcula b a Patre secundum divinitatem, alteram in novissimis diebus a virgine sancta secundum carnem: exsecrantes eos qui negant secundum carnem Verbi Dei nativitatem. Qui etiam refugiunt unius ejusdemque Filii Dei fateri mirabilia et passiones, quod omnis Dei Ecclesia confitetur. Accipimus autem et quatuor concilia secundum hunc expositionis nostræ sensum: Nicænum, trecentorum decem et octo episcoporum; Constantinopolitanum, centum et quinquaginta qui damnaverunt impios Pneumatomachos, nec non etiam Ephesinum primum, cui prafuerunt beatissimi Coelestinus Romanus et Cyrillus Alexandrinus antisites; et sanctum ac venerabile, quod apud Chalcedonam celebratum est. Epistolas quoque beati Leonis amplectimur, anathematizantes universos contraria dogmatibus Ecclesic sentientes, simul et omnia scripta Theodori Mopsuestini et Nestorii discipuli ejus, omnesque qui illis similia sapiunt cum eodem Nestorio, nec non etiam cuncta scripta duodecim adversantia capitulis beati Cyrilli, quæ contra eumdem Nestorium edidit: his adjicientes Eutychem et Dioscoruin cum sociis eorum, omnesque quos juste ac regulariter sedes apostolica condemnavit.","prev":{"citation":"De Incarnatione Et Gratia 4","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/4"},"next":{"citation":"De Incarnatione Et Gratia 6.1-17","label":"6.1 to 6.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/6.1"},"credit":{"text":"Petrus Diaconus, De Incarnatione Et Gratia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0227b/stoa002/stoa0227b.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}