{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Idea medicinae philosophicae 101","citation":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/101.md","author":{"name":"Petrus Severinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus"},"work":{"title":"Idea medicinae philosophicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Haec enim postrema corpora plurimum distantia à spirituum Mechanicorum subtilitate, medijs indigebant uinculis, ut continuitate gubernationis communi imperio subijcerentur, adeoque uita fruerentur: quae uincula, ambigunt quodammodo inter Naturam corpoream & incorpoream. Corpora tamen sunt, sed spiritualia: & spiritus rursus, sed corporei. Huiusmodi corpora quia uicinitate spiritibus Architectonicis & Radicibus uel seminarijs Principijs proximè cohaerent, Primae Materiae appellatione à Philosophis insignita sunt. Videor iam in lithurgia abstrusa Generationum uersari, & fores Naturae hac interpretatione plurimis aperuisse. Reliquum fuerit Generationum ordines subijcere, & exemplis abditam hanc contemplationem; quantum fieri potest illustrare. In globo inferiori, in quo duo Elementa coniuncta comugium efficiunt, tres insignes, Generationum differentiae occurrunt, Animalium, sc. Vegetabilium & Mineralium: quae seminum & Elementorum uarietate Generationum diuersos processus obtinuerunt. Quamuis de Mineralibus ambigut multi, uiuant ne & crescant. Item, an uitali semine generentur, uel potius fortuito corporum ac Atomorum congressu cohaereant. Quibus respondimus antea, & mox planius responsuri sumus, demonstrata eorundem Generatione. In Animalibus distinctum est semen maris & foeminae: ideoque mutuo congressu iunctis seminibus concipiunt & pariunt.","prev":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 100","label":"DE GENERATIONE RERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/100"},"next":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 102","label":"DE GENERATIONE RERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/102"},"credit":{"text":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae","quality":"ocr"}}