{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Idea medicinae philosophicae 174","citation":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/174.md","author":{"name":"Petrus Severinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus"},"work":{"title":"Idea medicinae philosophicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Manifestas autem uias concedent oesophago & intestinis, quia alimenta ac excrementa planè corporea uehere & secludere tenentur, fibras, uillas, inuolucra, anfractus, substantiarum uarietatem, reliquasque signaturas, ex ijsdem principijs simili ratione declarare oportet. Rursus quia proprietates spirituum, ex quibus constituitur hepar, ex tali Sulphure, Sale & Mercurio procedunt, in quibus Scientia ac potestas attrahendi, separandi, digerendi, & ad maturitatem perducendi chyli uaporosam substantiam (halitus enim specie attrahitur, & superstitiosum planè est quod de obliquae uenarum Mesaraicarum inter duas intestinorum tunicas insertionis utilitate adferunt: frustra enim manifestas uias spiritualibus corporibus instituunt) hanc utique materiam ad maturitatem perductam signaturis consentaneis ornabunt & in sanguinem commutabunt, quod hepatis officium est. Renes similiter, in quibus tertia alimentorum separatio persicitur, secundum Scientiam trium Principiorum Salis, Sulphuris & Mercurij, attractiones, separationes, & digestiones uaporosi sanguinis absoluent. Lienis mechanicam lithurgiam eodem modo interpretari oportet: quamuis huius officium non sit ita commune, In his omnibus Sali, Sulphuri & Mercurio, proprietatum actionumque, causas ascribimus, non caliditati, humiditati, frigiditati, siccitati: Temperamentumque singularum partium non ex mixtione calidi, humidi, frigidi, sicci, integrari, sed ex mixtione Sulphuris, Salis & Mercurij, inter se, & cum Elementis consentaneis, Scientijs ac praedestinationibus prędictorum Principsorum et ipsius Radicis.","prev":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 173","label":"MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/173"},"next":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 173-2","label":"MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/173-2"},"credit":{"text":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae","quality":"ocr"}}