{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Idea medicinae philosophicae 210","citation":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/210.md","author":{"name":"Petrus Severinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus"},"work":{"title":"Idea medicinae philosophicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae","urn":null},"verse":false,"words":139,"text":"At uerò posteriores, Obstructionis nomen interposuerunt: humorem illum lapideum uel corneum causam esse, Obstructionem verò morbum; immemores quòd hoc pacto morbum ex causarum ordine excluderent. De coeteris idem fuit iudicium. Calculum enim in uesica, Continentem esse causam, Obstructionem uerò morbum. Sic mucilaginosum & crassum humorem in uenis Mesenterij impactum, Continentem esse morbi causam, Obstructionem uerò morbum, &c. Alioquin uidebantur tales morbi in numero esse, &, si numerarentur, Substantias ponere. Obstructiones autem cauitatum, & meatuum praeuaricationes, ad Qualitatem commodè reducebantur. Sed planè ridiculi sunt. Nec enim Praedicamenta intelligunt, neque Generum & Specierum ordinationes instituere sciunt. Etenim si aliquid agit morbus, in causarum numero procul dubio recipietur, siue Relationis siue Qualitatis labyrintho claudatur. In causis uerò ordinationem Generum & Specierum non animaduerterunt. Sanè quòd remotissimum est ab effectu producendo, Generis rationem obtinet, quod uerò proximum, Indiuiduę Speciei. Effectus enim ipsi, in hac coordinatione, Indiuiduorum rationem gerunt.","prev":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 209","label":"NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/209"},"next":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 211","label":"NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/211"},"credit":{"text":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae","quality":"ocr"}}