{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Idea medicinae philosophicae 255","citation":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/255.md","author":{"name":"Petrus Severinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus"},"work":{"title":"Idea medicinae philosophicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae","urn":null},"verse":false,"words":118,"text":"Nostram Philosophiam iamdudum à rusticorum censuris & societate seiunximus: coecutiunt enim sensus eorum ad contemplationem earum causarum, à quibus actiones humanę laeduntur uel debilitantur, tanquam oculi uespertilionum ad meridianam lucem. Ineptum igitur est illorum opem implorare in morborum demonstratione & causarum declaratione, à quibus actiones debilitantur. Si Intemperiem adiungut, similiter procedemus, iustissima appellatione Principium aliquod postulantes Reale, quod uiribus & potestate pollet, quod effectus producere possit, quod Scientiam habeat, praedestinationes & officia, essentiam quoque uitam & proprietates, quarum beneficio conspirare ac confluere possit, actionumque et passionum mutua uicissitudine, Generationum fluxus opportuna nutritione, mixtione augmentationeque moderari. Caliditatis, frigiditatis, humiditatis, siccitatis intensiones & remissiones in uanum adducent. Sunt enim umbrae rerum, quemadmodum colores, nec Radices habent, nec potestates: sed à Radicibus, ut & reliquae signaturae omnes profluunt.","prev":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 254","label":"RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/254"},"next":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 256","label":"RA EX CORPORIBVS SOLVM GIGNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/256"},"credit":{"text":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae","quality":"ocr"}}