{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Idea medicinae philosophicae 6","citation":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/6.md","author":{"name":"Petrus Severinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus"},"work":{"title":"Idea medicinae philosophicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"lubent enim concocta medicari non cruda, neque in principijs: interdum pharmacandum, scilicet in valde acutis, etiam eodem ipso die, si materia ad excretionem prouocarit: tardare enim in talibus perniciosum. Concoctiones crisis & salutis esse indices, cruditates uerò ubique suspectas. Quae purgare oportet, quò maximè uergunt, eò ducenda, locis & uijs utiliter eò ferentibus. Haec & similia, opinionem tot seculorum memoria conseruatam, custodiunt ac tuentur, repudiatis haeresibus tam recentibus quàm antiquis. Aristotelica quoque Principia & Philosophia, Galenicis domestica sunt ac consanguinea, ab uno eodemque fonte deducta: Iliadi Anatomiam Geometricis partitionibus adaptare conantur. Vehementer quidem urgent & persuadent huiusmodi rationum momenta: sed rursus in magnis morbis & difficillimis, desperata esse omnia remedia, tam Arabum quàm Graecorum, adeoque morborum ludibria: uanas esse Indicationes, & Analogismos, uetularum & empiricorum absurdis remedijs frequenter cedere. Spurios quoque & adulterinos Theophrasteos, qui fucatis nominibus Theophrasti remedia se usurpare iactant, in multis magnis morbis Galenicos superasse constat: quamuis incertam & periculosam eorum medendi rationem non approbem. Ex hac Sectarum diuersitate, opinionum rationumque confusione, ac remediorum medendique uia lubrica & incomprehensa, si quis eluctari potuit, plenum humanitatis fuerit, alijs opem tulisse, quibus in tam procelloso mari, naufragij periculum imminet.","prev":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/5"},"next":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/7"},"credit":{"text":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae","quality":"ocr"}}