{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Idea medicinae philosophicae 64","citation":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/64.md","author":{"name":"Petrus Severinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus"},"work":{"title":"Idea medicinae philosophicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Quae Elementorum proprietatibus magis insigniuntur, ea sunt in quibus nulla dynamis interna latet, saltem steriles caliditates, frigiditates, humiditates, siccitates, leuitates, grauitates, in quibus nulla est impressio foecuda: etiam sine sapore planè insipida deprehenduntur. Huiusmodi corpora à multis Philosophis hactenus Elementa appellata sunt: & tamen fructus sunt seminum aliorumque Elementorum, perenni fluxu & irrigatione generationibus inseruientes. Talis est natura terrae, aquae, aëris & ignis nostri: talis est natura plurimarum impressionum coelestium, ut niuis, pluuiarum, uentorum quorundam, caloris, frigoris, siccitatis, humiditatis & similium impressionum aerearum. Fontes & flumina ferè omnia hoc ordine continentur, nisi quibus admixta est noua aliorum corporum tinctura: Terra quoque omnis, quae nec Mineralium, nec herbarum seminibus grauida est. Multa sunt huiusmodi corpora. Multis enim alimentum & domicilium debent: alioquin uniuersa seminum genitura transplantationibus confunderetur. PARACELSVS interdum dicit huiusmodi corpora destituta esse Arcanis: alibi, non habere in se Cherionium Naturae, steriles saltem qualitates Relollaceas innatas, in quibus nulla est confluentia, nulla conspiratio cum astris morborum: proinde nec ullam medicinam ex his confici posse.","prev":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 63","label":"IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/63"},"next":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 65","label":"IVNGENTIA; IN QVIBVS MOTVVM LEGES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/65"},"credit":{"text":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae","quality":"ocr"}}