{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Idea medicinae philosophicae 79","citation":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 79","ref":"79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/79.md","author":{"name":"Petrus Severinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus"},"work":{"title":"Idea medicinae philosophicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Semen enim in radicali materia fundatum, continuitatem Naturae custodit: caetera corpora, emerita, cruda, fugiunt, ad uacuum festinant, corruptibilia quoque et omnibus im pressionibus obnoxia sunt. Illud uerò si matricem nactum fuerit, uel locum suae naturae conuenientem, potesta te mirabili nouu corpus sibi fabricat, officijs accommodatum. Conuenientia loca Seminib. Elementa sunt. In ijs enim fouentur, nutriuntur, augescunt & absoluuntur. Corporum quoque Principia, Rationum praedestinationibus, Scientijs, Donis, suffectura, ibidem suppeditantur, & uitali fomentatione perfusa cuncta suscitantur. Elementa hoc loco à hobis dicuntur, non commu nia illa totius Naturae corpora, Terra, Aqua, Aër, Firmamentum: sed proxima receptacula seminalis materię, siue externa sint, siue innata, siue cauitates habeant, siue non, siue solida, siue humida suerint: utplurimum tamen humida sunt, ad similitudinem seminum, quae generationum initijs spiritualia & humida esse oportuit. Progressu temporis semina adolescentia in proprijs prouincijs similes Elementorum officinas sibi constituunt; ad imitationem mundanae Reipublicae quibus fomenta & debita hospitij iura repetunt. Itaque omnia uideneur propter semina facta esse, & in ijs contineri totius Creaturę dispensationem, ut antea quoque admonuimus. Quaecunque enim hîc alterationes, mutationes, motus appa rent, non sunt nisi fluxus seminum, corporum consumtionibus, restaurationibus, transplantationibus, uicissi tudines definitas ostendentium. Nec rectè sentiunt, qui Generationem dicut progressionem à non Ente ad Ens, nisi inuerso Naturae ordine, non Entia asserere uelint ea, in quibus uita, potestas; essentia, scientia, status & huiusmodi uigent: Entia uerò, in quibus mortes, infirmitates, defectus, distantiae, imagines, opiniones, motus, & turbulentę confusiones deprehenduntur.","prev":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 78","label":"DE GENERATIONE RERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/78"},"next":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 80","label":"DE GENERATIONE RERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/80"},"credit":{"text":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae","quality":"ocr"}}