{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Idea medicinae philosophicae 90","citation":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/90.md","author":{"name":"Petrus Severinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus"},"work":{"title":"Idea medicinae philosophicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Nisi enim congressu, mixtione, confluentia, uitales fluxus & impressiones nouas reciperet, uirium aequabili potestate, corporis perpetuam simplicitatem aemularetur. Illud Argumentum sterile est: Coelestia si corruptibilia producunt, admittunt, &c. corruptibilia quoque erunt. Nec ualent exempla ex inferiori globo desumta. Alius est Generationis modus, & Indiuiduorum insignis uarietas. Pergit deinde Hippocrates in expositione uicissitudinum Naturae & circulari seminum proprietate, inquiens: [GR]ραθγυνὶ, σκότος ἄδυ φεος ἄ. δὴ σκότος ζυνὶ. φοιτὰ καὶ μετακινεῖται, τεῖνα ὤδε, καὶ τῶδε κεῖοι. Ἴάσην ὤρην δια πρυσοόμενα lεῖνα τὰ τῶνδι, τὰ δὲ ταῦ τα, κείνων. κὶ ὰ μὲν πρήσσνοιν οὐκσίδασιν, ἀ δὲ πρίσσουσι, δοκέουσιν εἰδέναι, κνὶ ὰ μὲν ὀρῶστι, οὐ γινώσκουσιν. ἀλλʼ ὅμως ὐτοῖοι πάντα γίνετκε, δὶ ἀνάγκην δείὴν, καὶ ἀ βούλονται κὶ ἀ μὴ βούλονται[/GR], &c. Hoc est: Lux loui, tenebrę Orco, Lux Orco, tenebrae loui. Accedunt & transmutantur illa huc, haec illuc. Omni tempore transigunt illa res horum, haec autem illorum: & quae quidem faciunt non sciunt, quae uerò faciunt scire sibi uidentur, & quae uident non cognoscunt: attamen omnia ipsis fiunt per Diuinam necessitatem, & quae uolunt & quae non uolunt, &c. Quid Orcum uocet antea dictum est. Hîc louem opponit Orco. Ita quoque Orpheus louem mundanae Reipub. pręfecit, eiusque beneficio semina siue coelo, siue terris, siue ponto latitantia mortalibus ostendi. [GR]Ζιῦ βασιλιῦ διὰσὴν κεραλὴν ἐράνη τάδι ἐωκγεῖα θιὰ μύτηρὀρίωνδʼ νψυχεες ὅχροι, ἡ κόντος, ἡ πάνδʼ ἐπόσα οὑρανὸς ἐντὸς ἔν ταξι.[/GR] ταξ. Signaturis seminum ornata corpora & pulchritudine uestita, lucis imaginem repraesentant: deflorescentia uerò, seminumque uigore destituta, caligine obducuntur. Hinc seminibus refluentibus, & coetus mortalium relinquentibus, tenebrarum nomen impositum fuit, consuetudine ueritatis Naturam uincente. Perenni hac rerum uicissitudine, communicatione, consensu & amica officiorum conspiratione, leges mundanae conseruantur.","prev":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 89","label":"DE GENERATIONE RERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/89"},"next":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 91","label":"DE GENERATIONE RERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/91"},"credit":{"text":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae","quality":"ocr"}}