{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Idea medicinae philosophicae 98","citation":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/98.md","author":{"name":"Petrus Severinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus"},"work":{"title":"Idea medicinae philosophicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Longè alia natura est spirituum Mechanicorum & seminalium Principiorum. Vincula sunt uisibilium & inuisibilium, temporalium & aeternorum, corruptibilium & incorruptibilium, superiorum & inferiorum. Vtriusque igitur Naturae proprietates ostendere debent: ita tamen ut neutrius conditiones purè & exquisitè referant. Deficiunt enim à puritate, statu, aeternitate, potestate superiorum: inferiorum mutabilem & momentaneam sortem longè superarunt. Quinetiam uincula cum ab omnibus dicantur, quibus placet secundas causas à prioribus gubernari, & Mundum hunc Prouidentia diuina administrari (nihil enim est in uniuerso rerum ordine his sublatis, quod media natura extremis uicina, amica focietate dissentaneas naturas copulare possit) potestate utique & stabili constantia uigere debent. Si quid in rebus nostratibus stabile, firmum, constans apparet, à stabilitate & uirtute seminalium Rationum deficere necesse est. Itaque fugae periculum à Spiritibus Mechanicis, Generationumque Principijs hoc pacto abstulimus. Fateor stabilitate & fuga, quoad nos, inter se differre spiritus illos Mechanicos: neque enim eodem pacto generari decuit Animalia, Mineralia & Vegetabilia: sed seminum insignem uarietatem obtinuerunt, & propagandi modos seminibus accommodatos. Quòd uerò saepenumero irritae fiant Generationes, non obfugam uel instabilitatem spirituum seminalium contingit: sed quia Generationum initijs rudimenta corporum tenuia adhuc & inualida constituerunt, confluentijs & impressionibus aliorum Astrorum exposita, & locorum benigna fomentatione saepe destituuntur. In hac lithurgia si omnia Generationi aduersentur, corpora primùm fuoient, & ad interitum festinabunt: spiritus uerò & Principia in suis Abyssis & Radicibus immobiliter persistent.","prev":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 97","label":"DE GENERATIONE RERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/97"},"next":{"citation":"Idea medicinae philosophicae 99","label":"DE GENERATIONE RERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/99"},"credit":{"text":"Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae","quality":"ocr"}}