{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome elementorum physico-mathematicorum 225","citation":"Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/225.md","author":{"name":"Petrus van Musschenbroek","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek"},"work":{"title":"Epitome elementorum physico-mathematicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"sterior ex frigidioribus, quod si igitur glacies à frigore penderet, flante Borea densior formaretur; sed quia Euri secum ferunt particulas conglaciantes ex terra calidiori elevatas, aquam magis in glaciem constringunt. 4. Quia omnis nix resoluta in aquam, & glacies liquefacta, habet alium saporem, quam aqua pura, estque crudior nec valet ad cibos emolliendos, nec ad infusum Theae, nisi diutissime ebullierit supra ignem, & purgetur partibus conglaciantibus, per ignem avolantibus, vel ab eo diffractis. 5. Et quid est quod glaciem ita undiquaque expandit, ut vi maxima metallica vasa diffringat? non aer vulgaris elasticus, praeterquam enim quod mortalium nemo aerem ita condensare potuit, ut vas metallicum diffregerit, in ipsa glacie quando aperitur bulla aerea, non invenitur aer multum condensatus; sed aqua aere orbata & in glaciem conversa etiam vasa diffringit, quamvis non tam cito, nec tam facile quam glacies ex aqua vulgari; ergo non est haec causa ab aere vulgari: neque statuet quis hoc fieri ab Igne: quid igitur facit, ut partes aquae tanto impetu à se recedant, dum solo frigore ad se pelluntur, nam frigus omnia condensat. Proinde hic aliquod corporum genus accedit, quod suâ massâ replet globulorum aqueorum interstitia, ipsosque simul à se removet globulos; vel partes fluidi elastici inter interstitia globulorum haerentes, aut tenacissime adhaerentes globulis, (ut separari ab iis non potuerint, quamvis tota pressio atmosphaerae sublata sit,) in actum deducit, solvit à globulis, à quo enormis illa elasticitas exercetur. qua vasa robusta metallica diffringuntur: qui fieri effectus non possunt ab absentiâ Ignis.","prev":{"citation":"Epitome elementorum physico-mathematicorum 224","label":"224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/224"},"next":{"citation":"Epitome elementorum physico-mathematicorum 226","label":"226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/226"},"credit":{"text":"Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum","quality":"ocr"}}