{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 10","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/10.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"quod equidem à veterum sententiâ dissonat. non enim talis figurae videtur esse Sicilia. At Sibylla à Trinaco bubulco eam sic adpellari ait, inquiens, Quam condidit Trinacus Heros Filius mari praefecti Neptuni. Vtroque modo scribi rusticum istud instrumentum, θρίναξ & τρίναξ, auctores sunt 10 Hesychius, Svidas, atque Etymologus. Hinc etiam insulae nomen apud vetustissimos scriptores modò per 6, modò per 7 notatum reperitur. Non à rustico isto instrumento, sed à viro quodam sic adpellatam videri, infrà ostendam. Stephanum quoque scripsisse, Τρινακιης νήσου, & Τρίνακος ἥρως, certum est. sic enim Servius etiam, in Virgilii Aeneid. lib. 1: Philostephanus περὶ τῶν νήσων, sine T literâ Trinaciam appellat, οτι Τρίνακος αὐτῆς πρῶτος ἐβασιλευσιν· id est, quia Trinacus in eâ primus regnavit. Ceterûm idem Servius ad Virgilii Aeneid. lib. III, nescio quam ineptam statuit inter duas istas voces Trinacria & Trinacia, distinctionem. Trinacria, inquit, quae Latinè Triquetra dicitur: quam multi Trinaciam dicunt; sub hac differentiâ, ut, quotiescumque Sicilia vocatur, Thinacria totum per r [fortè, per geminum rr] dicatur; quotiens Sicula, per unum r; ut Trinacia cer- 20 nitur. Falsam hanc esse juxta atque ineptam distinctionem, patet ex auctorum locis praescriptis. nec in ipsius Virgilii exemplaribus cunctis aliter legitur penultima syllaba, nisi cum r. ut dicto lib. 111: Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni Et posteâ: Tum procul è fluctu Trinacria cernitur Aetna. Et ad eumdem modum saepiùs posteà. Sic etiam Ovidius, Fastor. lib. IIII, Trinacrium dixit mare; quod erat Siculum. Verba eius haec sunt:","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 9-3","label":"SICILIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/9-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/9-3"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 10-2","label":"SICILIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/10-2"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}