{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 111-2","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 111-2","ref":"111-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/111-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/111-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/111-2.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"flat, habere speluncas plenas sulphuris, & usque ad mare deductas. quae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant: qui agitatus, ignem gignit ex sulphure: unde fit, quod videtur, incendium. Sed haec Isidorus mutuatus est ab Servio: apud quem in Aeneid. lib. 111 ita legitur: Causa huius incendii secundùm Aetnam (malim, mentem] Virgilii haec est: Sunt 40 terrae desudantes sulphur; ut penè totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius & Gaurus montes: quod indicat odor aquarum calentium. Item, novimus, ex aquae motu ventum creari: esse etiam concavas terras. Aetnam (verò] constat, ab eâ parte, qua Eurus vel Africus flant, habere speluncas & plenas sulphuris & ad mare deductas. Hae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant: qui acitatus, ignem gignit ex sulphure. unde est, quod videtur, incendium. Hoc autem verum esse, illa comprobat ratio; quia, aliis flantibus ventis, nihil ex se emittit; &, pro modo flatuum Euri vel Africi, interdum fumum, interdum favillas, nonnumquàm vomit incendia. Iustinus lib. IIII; de freto Siculo loquens: Accedunt vicini & perpetui Aetnae montis ignes, & insularum Acolidum: veluti ipsis undis alatur incendium. neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi humoris nutrimentis aleretur. Mox: Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos igneis facit. nam aquarum ille concursus raptum secum spiritum in imum fundum trahit; atque ibi suffocatum tamdiu tenet, donec, per spiramenta terrae diffusus, nutrimenta ignis incendit. Virgilius, Aeneid. lib. VIII: Insula Sicanium juxta latus Acoliamque Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis: Quam subter specus & Cyclopum exesa caminis Antra Aetnaea tonant; validique incudibus ictus Auditi referunt gemitum; striduntque cavernis","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 111","label":"111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/111"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 111-3","label":"VVLCANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/111-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/111-3"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}