{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 151.1-4","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 151.1-4","ref":"151.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/151.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/151.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/151.1.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"NEAPOLIS, Caeterùm, ab septemtrionibus Tycha, ab meridie Neapolis, inter Epipolas & Acra altera Syracudinam fuêre positae. De Neapoli ita Cicero, praescripto loco: Quarta urbs, quia po sarum pars: strema aedificata est, NEAPOLIS nominatur. quam ad summam theatrum est maximum quae anteà praetereà duo templa sunt egregia; Cereris alterum, alterum Liberae: signumque Apollinis, qui TEMENITES Temenites vocatur, pulcerrimum & maximum. Thucydides, dicto lib. VI: Ἐτείχιζον δὲ καὶ οἱ Συρακούσιοι ἐν τῷ χειμῶνι πρός τι τῇ πόλει, τὸν Τεμενιτὴν ἐντὸς ποιησάμενοι, τεῖχος πρὰ πᾶν τὸ πρὸς τὰς Ἐπιπολαὶ ὁρῶν· ὅπως μὴ δι ἐλάσσονος εὑαποτείχιστον ὥσιν, ἦν ἄρα σφάλωνται Id est: Per eam hiemem Syracusani quoque murum ante urbem totâ eâ parte, quà spectat Epipolas, incluso intra Temenite, excitaverunt. ne, si fortè malè pugnassent, qua parte infirmior erat urbs, circumvallari possent. Factum hoc esse eodem anno, quo Alcibiades, Atheniensium in Siciliâ dux, quum domum ad judicium revocaretur, ad Lacedaemonios defecit, ipse auctor est Thucydides. Alcibiadem autem Siciliam reliquisse Olympiadis XCI anno 11, Chabriâ Athenis summum gerente magistratum, auctor est Diodorus lib. XIII. Is annus fuit ante natum Iesum CCCCXV. Observandum heic, quam posteriores dixêre Neapolin, Thucydidem suo saeculo adpellasse TEMENITEM: scilicet ab illo Apollinis Temenitae fano; quemadmodùm altera illa pars ἀπὸ τῆς Τύχης, id est, à fortunae fano, Tyche. Idem auctor eodem libro posteâ: Κατέφυγον εἰς τὸ προτείῖχισμα τὸ περὶ τὸν Τεύνίτήν. id est: Ad murum confugerunt, quo Temenites inclusus est. Hinc Stephani epitomator: Τέμενος, τόπος Σικελίας ὑπὸ τὰς Ἐπιπολας πρὸς τὰς Συρακούσαις. ὁ οἰκήτωρ Τεινίτης. Id est: Temenos; locus Siciliae sub Epipolis apud Syracusas. Haec haud dubiè ipse Stephanus ex vetustissimo aliquo auctore habuit, qui monumenta sua literis conscripserat, antequàm Neapolis muro erat cincta. Est autem Τέμνος vox Graecis idem, quod Latinis fanum, sive templum.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 150.9","label":"EPIPOLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/150.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/150.9"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 151.5-8","label":"151.5 to 151.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/151.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/151.5"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}