{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sicilia antiqua 166.1-5","citation":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua 166.1-5","ref":"166.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/166.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/166.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/166.1.md","author":{"name":"Philipp Clüver","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver"},"work":{"title":"Sicilia antiqua","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Vnum naufragium; mersasque impunè profundo Clade pharetrigeri subnixas regis Athenas. Certum igitur jam est ARETHVSAE fontem fuisse eo situ, quo eum suprà dicti auctores Siculi describunt. Atque hinc jam sequitur, Acradinam non tantùm ad externum mare & minorem portum, sed ad maiorem etiam pertinuisse: atque ad hanc eius partem exponi jussisse Marcellum milites, regione portae, quae prope Arethusam erat. Hinc etiam illud Ciceronis: Piraticus myoparo usque ad forum & ad omneis urbis crepidines accessit. Et paullo antè, de ipso populo Syracusano, convitia Verri ingerente: Totum forum atque insulam complent. In qua autem parte urbis fuerit forum, ostendit praecedenti actione. Altera, inquit, est urbs Syracusis, cui nomen Acra10 dina est. in qua forum maximum, pulcerrimae porticus, ornatissimum prytaneum, amplissima est curia. Addidit vocabulum maximum; non ad discrimen alterius cuiusdam in eâdem utbe fori; sed uti magnitudinem eius indicaret: quemadmodùm porticuum pulcritudinem, prytanei ornatum, curiae amplitudinem. Hinc quoque Plutarchus ita in Dione; quem ab Agrigento per Acras contendisse Syracusas narrat: Ἐπεὶ δʼ εἰσῆλθεν ὁ Δίων κατὰ ταὶ Μενετίδας πύλας, τῇ σάλπιγγι καταπαύσας τὸν θέρυβον, ἐκήρυξεν, οτι Δίων καὶ Μεγακλῆς ἡ κοντες ἐπὶ καταλύσαι τῆς τυραννίδος ἐλευθεροῦσι Συρακουσίους, καὶ σους ἄλλους Σκελιώτας ἀπὸ τοὸ τυράννου. Βουλόμενος δὲ καὶ δι ἑαυτοῦ προραγορεῦσαι τοὺς ἀνθρώποὺς, ἀνήει διὰ τῆς Ἀχραδινῆς, ἑκατέρωθεν παρὰ τὴν ὁδὸν τῶν Συρακουσίων ἱερεῖα καὶ τραπέζας καὶ κρατῆρας ἰστάντων, καὶ καθʼ οὓς γνοιτο, προχύταις τι βαλλόντων, καὶ πρστρεπομένων, ὥσπερ θέὲν, 20 κατευχαῖς. Ἡν δʼ ὑπὸ τὴν ἀκρόπόλιν καὶ τὰ πενταπόλα ἡλιοτρόπιον καταφανὲς καὶ ὑψηλόν. ἐπὶ τούτῳ προσβαὶ ἐδημηγόρησιν. Hoc est: Menetide portâ ingressus, compresso tubâ tumultu, pronunciari iussit, Dionem & Megaclem, qui ad opprimendam tyrannidem advenerant, Syracusanos caeterosque Siculos à tyranno liberos esse jubere. Cupiens autem ipse quoque per se adloqui populum, per Achradinam adscendit; Syracusanis secus viam hinc atque hinc hostias, mensas, atque crateras ponentibus; &, ut quosque praeteribat, congerentibus in eum flores frugesque; atque votis eum, veluti deum, compellantibus. Erat sub arce atque Pentapylis solarium, conspicuum atque excelsum: eò ubi conscendit, concionatus est. De Dionysio, Syracusanorum tyranno, ita scribit Diodorus lib. XIIII: Οἰκοδόμει δὲ καὶ νεωσοίκους πολυτελεῖς, κύκλῳ το νῦν καλουμένου λιμνος ἑκατὸν ἔξηκοντα, τοῦς πλεῖστους δύο ναῦς δεχομένους· καὶ ᾖ τοὺς προῦπάρχοντας ἐθεράπευεν, ὅντας ἑκατὸν πεντηκοντα.","prev":{"citation":"Sicilia antiqua 165","label":"165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/165"},"next":{"citation":"Sicilia antiqua 166.6-9","label":"166.6 to 166.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/166.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/166.6"},"credit":{"text":"Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua","quality":"ocr"}}